Ecclesiastes 6
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Modern Hebrew Bible
1[Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines:
1יש רעה אשר ראיתי תחת השמש ורבה היא על האדם׃
2vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est.
2איש אשר יתן לו האלהים עשר ונכסים וכבוד ואיננו חסר לנפשו מכל אשר יתאוה ולא ישליטנו האלהים לאכל ממנו כי איש נכרי יאכלנו זה הבל וחלי רע הוא׃
3Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.
3אם יוליד איש מאה ושנים רבות יחיה ורב שיהיו ימי שניו ונפשו לא תשבע מן הטובה וגם קבורה לא היתה לו אמרתי טוב ממנו הנפל׃
4Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.
4כי בהבל בא ובחשך ילך ובחשך שמו יכסה׃
5Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.
5גם שמש לא ראה ולא ידע נחת לזה מזה׃
6Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia?
6ואלו חיה אלף שנים פעמים וטובה לא ראה הלא אל מקום אחד הכל הולך׃
7Omnis labor hominis in ore ejus; sed anima ejus non implebitur.
7כל עמל האדם לפיהו וגם הנפש לא תמלא׃
8Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?
8כי מה יותר לחכם מן הכסיל מה לעני יודע להלך נגד החיים׃
9Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.
9טוב מראה עינים מהלך נפש גם זה הבל ורעות רוח׃
10Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.
10מה שהיה כבר נקרא שמו ונודע אשר הוא אדם ולא יוכל לדין עם שהתקיף ממנו׃
11Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.]
11כי יש דברים הרבה מרבים הבל מה יתר לאדם׃
no verse 12 in this text
12כי מי יודע מה טוב לאדם בחיים מספר ימי חיי הבלו ויעשם כצל אשר מי יגיד לאדם מה יהיה אחריו תחת השמש׃
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.