Deuteronomii 20
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Ægypti.
1あなたが敵との戦いに出て行き、馬や戦車、そしてあなたよりも数の多い民を見ても、彼らを恐れてはならない。あなたをエジプトの地から導き上られたあなたの神、主があなたとともにおられるからである。
2Appropinquante autem jam prælio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum:
2あなたがたが戦いに近づくとき、祭司は進み出て民に語りかけ、
3Audi, Israël: vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis: non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos:
3彼らに言いなさい。「聞きなさい、イスラエルよ。あなたがたは今日、敵との戦いに近づいている。心を弱くしてはならない。彼らのゆえに恐れてはならず、おののいてはならず、怖気づいてはならない。
4quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo.
4あなたがたの神、主はあなたがたとともに行き、敵に対してあなたがたのために戦い、あなたがたを救ってくださるからである。」
5Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt: Quis est homo qui ædificavit domum novam, et non dedicavit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam.
5役人たちは民に告げる。「新しい家を建て、まだ奉献していない者はいるか。その者は家に帰れ。戦いで死に、ほかの者がそれを奉献することのないためである。
6Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio.
6ぶどう園を植え、まだその実を味わっていない者はいるか。その者は家に帰れ。戦いで死に、ほかの者がその実を味わうことのないためである。
7Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam.
7女と婚約し、まだ妻として迎えていない者はいるか。その者は家に帰れ。戦いで死に、ほかの者が彼女を妻とすることのないためである。」
8His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum: Quis est homo formidolosus, et corde pavido? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est.
8役人たちはさらに民に告げる。「恐れ、心がくじけている者はいるか。その者は家に帰れ。兄弟たちの心まで、その者の心のようにくじけることのないためである。」
9Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos præparabit.
9役人たちが民に語り終えたら、軍隊の長たちを民の先頭に任命する。
10Siquando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem.
10あなたが戦うために町に近づくときには、まずその町に平和を呼びかけなさい。
11Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo.
11その町が平和の返事をし、門を開くなら、そこにいるすべての民はあなたのために強制労働に服し、あなたに仕える。
12Sin autem fœdus inire noluerit, et cœperit contra te bellum, oppugnabis eam.
12もしその町が平和を結ばず、戦いを交えるなら、包囲せよ。
13Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea generis masculini est, in ore gladii,
13あなたの神、主がその町をあなたの手に引き渡されるとき、そこの男子を皆、剣の刃で打ち殺せ。
14absque mulieribus et infantibus, jumentis et ceteris quæ in civitate sunt. Omnem prædam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi.
14しかし、女、幼子、家畜、および町にあるすべてのもの、すなわちそのすべてのぶんどり物は、あなた自身の獲物として奪い取ってもよい。あなたは、あなたの神、主があなたに与えられた敵のぶんどり物を用いることができる。
15Sic facies cunctis civitatibus, quæ a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es.
15これらの国々の町々ではない、あなたから非常に遠く離れたすべての町々に対しては、そのようにせよ。
16De his autem civitatibus, quæ dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere:
16しかし、あなたの神、主があなたに所有地として与えられるこれらの民の町々については、息のあるものは一つも生かしておいてはならない。
17sed interficies in ore gladii, Hethæum videlicet, et Amorrhæum, et Chananæum, Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus:
17あなたの神、主があなたに命じられたように、あなたは彼らを完全に滅ぼせ。すなわちヘト人、アモリ人、カナン人、ペリジ人、ヒビ人、エブス人である。
18ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum.
18それは、彼らが自分たちの神々に対して行ってきたすべての忌まわしいことに従って行うことを、彼らがあなたがたに教えないためであり、あなたがたがあなたがたの神、主に対して罪を犯さないためである。
19Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem: quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum.
19あなたが町を奪うために戦い、長い間その町を包囲するときは、斧を振るってその木を滅ぼしてはならない。あなたはそこから食べることができるのだから、それを切り倒してはならない。野の木は人であって、あなたに包囲されるというのか。
20Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, quæ contra te dimicat.
20ただし、食用の木ではないと知っている木は、滅ぼして切り倒してもよい。そして、あなたと戦う町が陥落するまで、その町に対して塁壁を築きなさい。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.