Deuteronomii
Chapter 13
Clementine Vulgate, 1598
vs Freedom Bible (フリー…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Deuteronomii 13

Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum,
1もしあなたがたの中に預言者や夢見る者が現れ、しるしや不思議をあなたに示し、
2et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis:
2彼があなたに語ったしるしや不思議が実現して、「あなたの知らなかった他の神々に従い、それらに仕えよう」と言うなら、
3non audies verba prophetæ illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.
3あなたはその預言者や夢見る者の言葉に聞き従ってはならない。あなたの神、主は、あなたがたが心を尽くし、魂を尽くしてあなたの神、主を愛しているかどうかを知るために、あなたがたを試みておられるからである。
4Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus: ipsi servietis, et ipsi adhærebitis.
4あなたがたの神、主に従って歩み、主を恐れ、主の命令を守り、その御声に聞き従え。主に仕え、主にすがれ。
5Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur: quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Ægypti, et redemit vos de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi præcepit Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui.
5その預言者、または夢見る者は死刑に処せられる。彼は、あなたがたをエジプトの地から導き出し、奴隷の家から贖い出されたあなたがたの神、主に対する反逆を語り、主が歩むよう命じられた道からあなたを迷い出させようとした。こうして、あなたがたの中から悪を取り除け。
6Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,
6もしあなたの同じ母から生まれた兄弟、息子、娘、あなたの懐にいる妻、あるいは自分自身のような親しい友が、ひそかにあなたをそそのかして、「さあ、ほかの神々に仕えよう」と言うなら(それはあなたも父祖たちも知らなかった神々であり、
7cunctarum in circuitu gentium, quæ juxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terræ,
7地の果てから果てに至るまで、あなたの近くにいるか遠くにいるかを問わず、あなたの周りにいる国々の民の神々のうちのどれかである)、
8non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum,
8彼に同意してはならず、彼に聞き従ってはならない。彼をあわれみの目で見てはならず、彼を惜しんではならず、彼をかばってもならない。
9sed statim interficies: sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum.
9必ず彼を殺せ。彼を死刑にするため、まずあなたが手を下し、その後、民が皆手を下す。
10Lapidibus obrutus necabitur: quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis:
10彼を石で打ち殺せ。彼は、エジプトの地、奴隷の家からあなたを導き出されたあなたの神、主から、あなたを遠ざけようとしたからである。
11ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile.
11全イスラエルはこれを聞いて恐れ、二度とこのような悪があなたのただ中で行われることはない。
12Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos:
12もし、あなたの神、主があなたに住むために与えられた町々の一つについて、あなたがこう聞くなら、
13Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suæ, atque dixerunt: Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis:
13「あなたの中からならず者たちが出て行き、その町の住民を惑わして、『さあ行って、あなたがたの知らなかった他の神々に仕えよう』と言っている」と。
14quare sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam,
14よく調べ、探り、念入りに問いただせ。もしそれが真実で、そのような忌まわしいことがあなたがたの中で行われたことが確かなら、
15statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia quæ in illa sunt, usque ad pecora.
15あなたは必ずその町の住民を剣の刃で打ち、町とそこにあるすべてのもの、そしてその家畜を剣の刃で完全に滅ぼせ。
16Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non ædificabitur amplius,
16ぶんどり物をすべて広場の中央に集め、町とそのぶんどり物をあなたの神、主のために火で焼き尽くせ。その町は永久に廃墟となり、二度と建て直されてはならない。
17et non adhærebit de illo anathemate quidquam in manu tua: ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis,
17完全に滅ぼされるべきものは、何一つあなたの手についていてはならない。それは、主がその激しい怒りから離れてあなたにあわれみを示し、あなたをあわれみ、あなたの父祖たちに誓われたようにあなたを増やされるためである。
18quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.
18それは、あなたがあなたの神、主の御声に聞き従い、わたしが今日あなたに命じる主のすべての命令を守り、あなたの神、主の目に正しいことを行うからである。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.