Actuum Apostolorum 25
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Cæsarea.
1さてフェストは州に着任して三日後、カイサリアからエルサレムへ上りました。
2Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judæorum adversus Paulum: et rogabant eum,
2すると大祭司とユダヤ人の主だった人々がパウロを訴え、フェストに願い出ました。
3postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
3彼らはパウロを途中で殺そうとたくらみ、自分たちへの好意として、彼をエルサレムへ呼び出してほしいと求めたのです。
4Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea: se autem maturius profecturum.
4しかしフェストは、パウロをカイサリアで拘留しておくべきであり、自分も間もなくそこへ出発すると答えました。
5Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.
5そして言いました。「だから、あなたがたの中で権限のある者たちが私と一緒に下り、あの男に何か不正があるなら、彼を訴えなさい。」
6Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Cæsaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci.
6フェストは彼らの間に十日以上滞在してからカイサリアへ下り、翌日、裁判の席に着いて、パウロを連れて来るよう命じました。
7Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judæi, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare:
7パウロが入って来ると、エルサレムから下って来たユダヤ人たちが彼を取り囲み、数多くの重大な罪を訴えましたが、それを証明することはできませんでした。
8Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi.
8パウロは弁明して言いました。「私はユダヤ人の律法にも、神殿にも、カエサルにも、何一つ罪を犯していません。」
9Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me?
9しかしフェストは、ユダヤ人たちの好意を得ようとして、パウロに尋ねました。「おまえはエルサレムへ上り、これらの件について、そこで私の裁判を受けたいか。」
10Dixit autem Paulus: Ad tribunal Cæsaris sto: ibi me oportet judicari: Judæis non nocui, sicut tu melius nosti.
10しかしパウロは言いました。「私はカエサルの裁判の席の前に立っています。ここで裁判を受けるべきです。閣下もよくご存じのとおり、私はユダヤ人に何の悪事も働いていません。
11Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello.
11もし私が悪を行い、死刑に値することをしたのなら、死を拒むつもりはありません。しかし、彼らが私を訴えていることに何の真実もないのなら、だれも私を彼らに引き渡すことはできません。私はカエサルに上訴します。」
12Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Cæsarem appellasti? ad Cæsarem ibis.
12そこでフェストは陪席者たちと相談したうえで答えました。「おまえはカエサルに上訴した。カエサルのもとへ行くことになる。」
13Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum.
13何日かたって、アグリッパ王とベルニケがカイサリアに到着し、フェストを表敬訪問しました。
14Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
14二人がそこに何日も滞在していたので、フェストはパウロの件を王に説明して言いました。「フェリクスが囚人のまま残していった男が一人います。
15de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judæorum, postulantes adversus illum damnationem.
15私がエルサレムにいたとき、祭司長たちとユダヤ人の長老たちがこの男を訴え、有罪判決を下すよう求めました。
16Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
16しかし私は、訴えられた者が訴えた者たちと面と向かい、告発された件について弁明する機会を得る前に、処罰のために引き渡すのはローマ人の慣習ではないと答えました。
17Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum.
17そこで彼らがここに集まったとき、私は遅らせることなく、翌日には裁判の席に着き、その男を連れて来るよう命じました。
18De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum.
18訴える者たちは立ち上がりましたが、私が予想していたような悪事は何一つ告発しませんでした。
19Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
19ただ、自分たちの宗教と、死んだのにパウロが生きていると主張する、イエスという人物について、いくつかの論争があるだけでした。
20Hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.
20私はこのような問題をどう調べればよいか分からなかったので、エルサレムへ行き、そこでこれらの件について裁判を受けたいかと尋ねました。
21Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Cæsarem.
21ところがパウロが皇帝の裁定を受けるために拘留しておくよう上訴したので、カエサルのもとへ送るまで拘留しておくよう命じました。」
22Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
22アグリッパはフェストに言いました。「私も自分で、その男の話を聞いてみたい。」 フェストは「明日、お聞きになれます」と答えました。
23Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus.
23翌日、アグリッパとベルニケは盛大な威儀を整えてやって来て、千人隊長たちや町の主だった人々と共に謁見の間へ入りました。そしてフェストの命令によって、パウロが連れて来られました。
24Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.
24フェストは言いました。「アグリッパ王、ならびにご同席の皆さん。この男をご覧ください。エルサレムでもここでも、ユダヤ人の群衆全体が私に訴え、もう生かしておくべきではないと叫んだ人物です。
25Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.
25しかし私は、彼が死刑に値することを何もしていないと分かりました。また、彼自身が皇帝に上訴したので、彼を送ることに決めました。
26De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
26ところが、この男について皇帝陛下に書き送る確かなことが何もありません。そのため、取り調べた後で何か書き送るべき内容を得るため、彼を皆さんの前、とりわけアグリッパ王よ、あなたの前に連れ出しました。
27Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.
27囚人を送るのに、その告発内容も示さないのは、不合理なことに思えるからです。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.