Petri Ii 2
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.
1从前在百姓中有假先知起来,将来在你们中间也必有假师傅,私自引进陷害人的异端,连买他们的主他们也不承认,自取速速地灭亡。
2Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur:
2将有许多人随从他们邪淫的行为,便叫真道因他们的缘故被毁谤。
3et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.
3他们因有贪心,要用捏造的言语在你们身上取利。他们的刑罚,自古以来并不迟延;他们的灭亡也必速速来到。
4Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari.
4就是天使犯了罪, 神也没有宽容,曾把他们丢在地狱,交在黑暗坑中,等候审判。
5Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.
5神也没有宽容上古的世代,曾叫洪水临到那不敬虔的世代,却保护了传义道的 挪亚 一家八口。
6Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens:
6又判定 所多玛 、 蛾摩拉 ,将二城倾覆,焚烧成灰,作为后世不敬虔人的鉴戒;
7et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit:
7只搭救了那常为恶人淫行忧伤的义人 罗得 。(
8aspectu enim, et auditu justus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.
8因为那义人住在他们中间,看见听见他们不法的事,他的义心就天天伤痛。)
9Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.
9主知道搭救敬虔的人脱离试探,把不义的人留在刑罚之下,等候审判的日子。
10Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes:
10那些随肉身、纵污秽的情欲、轻慢主治之人的,更是如此。 他们胆大任性,毁谤在尊位的,也不知惧怕。
11ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium.
11就是天使,虽然力量权能更大,还不用毁谤的话在主面前告他们。
12Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt,
12但这些人好像没有灵性,生来就是畜类,以备捉拿宰杀的。他们毁谤所不晓得的事,正在败坏人的时候,自己必遭遇败坏。
13percipientes mercedem injustitiæ, voluptatem existimantes diei delicias: coinquinationes, et maculæ deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,
13行的不义,就得了不义的工价。这些人喜爱白昼宴乐,他们已被玷污,又有瑕疵,正与你们一同坐席,就以自己的诡诈为快乐。
14oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii:
14他们满眼是淫色,止不住犯罪,引诱那心不坚固的人,心中习惯了贪婪,正是被咒诅的种类。
15derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit:
15他们离弃正路,就走差了,随从 比珥 之子 巴兰 的路。 巴兰 就是那贪爱不义之工价的 先知 ,
16correptionem vero habuit suæ vesaniæ: subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam.
16他却为自己的过犯受了责备;那不能说话的驴以人言拦阻先知的狂妄。
17Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ turbinibus exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur.
17这些人是无水的井,是狂风催逼的雾气,有墨黑的幽暗为他们存留。
18Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur:
18他们说虚妄矜夸的大话,用肉身的情欲和邪淫的事引诱那些刚才脱离妄行的人。
19libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est.
19他们应许人得以自由,自己却作败坏的奴仆,因为人被谁制伏就是谁的奴仆。
20Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.
20倘若他们因认识主—救主耶稣基督,得以脱离世上的污秽,后来又在其中被缠住、制伏,他们末后的景况就比先前更不好了。
21Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.
21他们晓得义路,竟背弃了传给他们的圣命,倒不如不晓得为妙。
22Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum: et, Sus lota in volutabro luti.
22俗语说得真不错: 狗所吐的,它转过来又吃; 猪洗净了又回到泥里去滚; 这话在他们身上正合式。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.