但以理書 6
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1大流士 隨心所願,立一百二十個總督,治理通國。
1Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo.
2又在他們以上立總長三人( 但以理 在其中),使總督在他們三人面前回覆事務,免得王受虧損。
2Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat: ut satrapæ illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.
3因這 但以理 有美好的靈性,所以顯然超乎其餘的總長和總督,王又想立他治理通國。
3Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in illo.
4那時,總長和總督尋找 但以理 誤國的把柄,為要參他;只是找不着他的錯誤過失,因他忠心辦事,毫無錯誤過失。
4Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo.
5那些人便說:「我們要找參這 但以理 的把柄,除非在他上帝的律法中就尋不着。」
5Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui.
6於是,總長和總督紛紛聚集來見王,說:「願 大流士 王萬歲!
6Tunc principes et satrapæ surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei: Dari rex, in æternum vive !
7國中的總長、欽差、總督、謀士,和巡撫彼此商議,要立一條堅定的禁令,三十日內,不拘何人,若在王以外,或向神或向人求甚麼,就必扔在獅子坑中。
7consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapæ, senatores, et judices, ut decretum imperatorium exeat, et edictum: ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum.
8王啊,現在求你立這禁令,加蓋玉璽,使禁令決不更改;照 米底亞 和 波斯 人的例是不可更改的。」
8Nunc itaque rex, confirma sententiam, et scribe decretum: ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prævaricari cuiquam liceat.
9於是 大流士 王立這禁令,加蓋玉璽。
9Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit.
10但以理 知道這 禁令 蓋了玉璽,就到自己家裏(他樓上的窗戶開向 耶路撒冷 ),一日三次,雙膝跪在他上帝面前,禱告感謝,與素常一樣。
10Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.
11那些人就紛紛聚集,見 但以理 在他上帝面前祈禱懇求。
11Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem, et obsecrantem Deum suum.
12他們便進到王前,提王的禁令,說:「王啊,三十日內不拘何人,若在王以外,或向神或向人求甚麼,必被扔在獅子坑中。王不是在這禁令上蓋了玉璽嗎?」王回答說:「實有這事,照 米底亞 和 波斯 人的例是不可更改的。」
12Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex, numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait: Verus est sermo juxta decretum Medorum atque Persarum, quod prævaricari non licet.
13他們對王說:「王啊,那被擄之 猶大 人中的 但以理 不理你,也不遵你蓋了玉璽的禁令,他竟一日三次祈禱。」
13Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Juda, non curavit de lege tua, et de edicto quod constituisti: sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.
14王聽見這話,就甚愁煩,一心要救 但以理 ,籌劃解救他,直到日落的時候。
14Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est: et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum.
15那些人就紛紛聚集來見王,說:「王啊,當知道 米底亞 人和 波斯 人有例,凡王所立的禁令和律例都不可更改。」
15Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei: Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari.
16王下令,人就把 但以理 帶來,扔在獅子坑中。王對 但以理 說:「你所常事奉的上帝,他必救你。」
16Tunc rex præcepit, et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te.
17有人搬石頭放在坑口,王用自己的璽和大臣的印,封閉那坑,使懲辦 但以理 的事毫無更改。
17Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci: quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem.
18王回宮,終夜禁食,無人拿樂器到他面前,並且睡不着覺。
18Et abiit rex in domum suam, et dormivit incœnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.
19次日黎明,王就起來,急忙往獅子坑那裏去。
19Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit:
20臨近坑邊,哀聲呼叫 但以理 ,對 但以理 說:「永生上帝的僕人 但以理 啊,你所常事奉的上帝能救你脫離獅子嗎?」
20appropinquansque lacui, Danielem voce lacrimabili inclamavit, et affatus est eum: Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus?
21但以理 對王說:「願王萬歲!
21Et Daniel regi respondens ait: Rex, in æternum vive !
22我的上帝差遣使者,封住獅子的口,叫獅子不傷我;因我在上帝面前無辜,我在王面前也沒有行過虧損的事。」
22Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo justitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci.
23王就甚喜樂,吩咐人將 但以理 從坑裏繫上來。於是 但以理 從坑裏被繫上來,身上毫無傷損,因為信靠他的上帝。
23Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem præcepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.
24王下令,人就把那些控告 但以理 的人,連他們的妻子兒女都帶來,扔在獅子坑中。他們還沒有到坑底,獅子就抓住他們,咬碎他們的骨頭。
24Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.
25那時, 大流士 王傳旨,曉諭住在全地各方、各國、各族的人說:「願你們大享平安!
25Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra: Pax vobis multiplicetur.
26現在我降旨曉諭我所統轄的全國人民,要在 但以理 的上帝面前,戰兢恐懼。 因為他是永遠長存的活上帝, 他的國永不敗壞; 他的權柄永存無極!
26A me constitutum est decretum, ut in universo imperio et regno meo, tremiscant et paveant Deum Danielis: ipse est enim Deus vivens, et æternus in sæcula, et regnum ejus non dissipabitur, et potestas ejus usque in æternum.
27他護庇人,搭救人, 在天上地下施行神蹟奇事, 救了 但以理 脫離獅子的口。」
27Ipse liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in cælo et in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.
28如此,這 但以理 ,當 大流士 王 在位的時候和 波斯 王 塞魯士 在位的時候,大享亨通。
28Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persæ.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.