列王紀下 19
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1希西家 王聽見,就撕裂衣服,披上麻布,進了耶和華的殿;
1Quæ cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini.
2使家宰 以利亞敬 和書記 舍伯那 ,並祭司中的長老,都披上麻布,去見 亞摩斯 的兒子先知 以賽亞 ,
2Et misit Eliacim præpositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos.
3對他說:「 希西家 如此說:『今日是急難、責罰、凌辱的日子,就如婦人將要生產嬰孩,卻沒有力量生產。
3Qui dixerunt: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiæ dies iste: venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens.
4或者耶和華-你的上帝聽見拉伯沙基的一切話,就是他主人 亞述 王打發他來辱罵永生上帝的話,耶和華-你的上帝聽見這話,就發斥責。故此,求你為餘剩的民揚聲禱告。』」
4Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis, quæ audivit Dominus Deus tuus: et fac orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt.
5希西家 王的臣僕就去見 以賽亞 。
5Venerunt ergo servi regis Ezechiæ ad Isaiam.
6以賽亞 對他們說:「要這樣對你們的主人說,耶和華如此說:『你聽見 亞述 王的僕人褻瀆我的話,不要懼怕。
6Dixitque eis Isaias: Hæc dicetis domino vestro: Hæc dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
7我必驚動他的心,他要聽見風聲就歸回本地。我必使他在那裏倒在刀下。』」
7Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua.
8拉伯沙基回去,正遇見 亞述 王攻打 立拿 ,原來他早聽見 亞述 王拔營離開 拉吉 。
8Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam: audierat enim quod recessisset de Lachis.
9亞述 王聽見人論 古實 王 特哈加 說:「他出來要與你爭戰。」於是 亞述 王又打發使者去見 希西家 ,吩咐他們說:
9Cumque audisset de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes: Ecce egressus est ut pugnet adversum te: et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens:
10「你們對 猶大 王 希西家 如此說:『不要聽你所倚靠的上帝欺哄你,說 耶路撒冷 必不交在 亞述 王的手中。
10Hæc dicite Ezechiæ regi Juda: Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas: Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum.
11你總聽說 亞述 諸王向列國所行的,乃是盡行滅絕,難道你還能得救嗎?
11Tu enim ipse audisti quæ fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas: num ergo solus poteris liberari?
12我列祖所毀滅的,就是 歌散 、 哈蘭 、 利色 ,和屬 提‧拉撒 的 伊甸 人,這些國的神何曾拯救這些國呢?
12Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar?
13哈馬 的王、 亞珥拔 的王、 西法瓦音 城的王、 希拿 ,和 以瓦 的王都在哪裏呢?』」
13ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana, et Ava?
14希西家 從使者手裏接過書信來,看完了,就上耶和華的殿,將書信在耶和華面前展開。
14Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino,
15希西家 向耶和華禱告說:「坐在二基路伯上耶和華- 以色列 的上帝啊,你是天下萬國的上帝,你曾創造天地。
15et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ: tu fecisti cælum et terram.
16耶和華啊,求你側耳而聽!耶和華啊,求你睜眼而看!要聽 西拿基立 打發使者來辱罵永生上帝的話。
16Inclina aurem tuam, et audi: aperi, Domine, oculos tuos, et vide: audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem.
17耶和華啊, 亞述 諸王果然使列國和列國之地變為荒涼,
17Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium.
18將列國的神像都扔在火裏;因為它本不是神,乃是人手所造的,是木頭石頭的,所以滅絕它。
18Et miserunt deos eorum in ignem: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, ex ligno et lapide: et perdiderunt eos.
19耶和華-我們的上帝啊,現在求你救我們脫離 亞述 王的手,使天下萬國都知道惟獨你-耶和華是上帝!」
19Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terræ quia tu es Dominus Deus solus.
20亞摩斯 的兒子 以賽亞 就打發人去見 希西家 ,說:「耶和華- 以色列 的上帝如此說:『你既然求我攻擊 亞述 王 西拿基立 ,我已聽見了。』
20Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Quæ deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.
21耶和華論他這樣說: 錫安 的處女藐視你,嗤笑你; 耶路撒冷 的女子向你搖頭。
21Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: [Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion: post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem.
22你辱罵誰?褻瀆誰? 揚起聲來,高舉眼目攻擊誰呢? 乃是攻擊 以色列 的聖者!
22Cui exprobrasti, et quem blasphemasti? contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos tuos? Contra Sanctum Israël.
23你藉你的使者辱罵主, 並說:我率領許多戰車上山頂, 到 黎巴嫩 極深之處; 我要砍伐其中高大的香柏樹和佳美的松樹; 我必上極高之處,進入肥田的樹林。
23Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani, et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius. Et ingressus sum usque ad terminos ejus, et saltum Carmeli ejus
24我已經在外邦挖井喝水; 我必用腳掌踏乾 埃及 的一切河。
24ego succidi. Et bibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas.
25耶和華說 ,我早先所做的, 古時所立的,就是現在藉你 使堅固城荒廢,變為亂堆, 這事你豈沒有聽見嗎?
25Numquid non audisti quid ab initio fecerim? ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi: eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitæ.
26所以其中的居民力量甚小, 驚惶羞愧。 他們像野草,像青菜, 如房頂上的草, 又如未長成而枯乾的禾稼。
26Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt: facti sunt velut fœnum agri, et virens herba tectorum, quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem.
27你坐下,你出去,你進來, 你向我發烈怒,我都知道。
27Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam ego præscivi, et furorem tuum contra me.
28因你向我發烈怒, 又因你狂傲 的話 達到我耳中, 我就要用鉤子鉤上你的鼻子, 把嚼環放在你口裏, 使你從你來的路轉回去。
28Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas: ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti.
29「 以色列 人哪,我賜你們一個證據:你們今年要吃自生的,明年也要吃自長的;至於後年,你們要耕種收割,栽植葡萄園,吃其中的果子。
29Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum: comede hoc anno quæ repereris: in secundo autem anno, quæ sponte nascuntur: porro in tertio anno seminate et metite: plantate vineas, et comedite fructum earum.
30猶大 家所逃脫餘剩的,仍要往下扎根,向上結果。
30Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum.
31必有餘剩的民從 耶路撒冷 而出;必有逃脫的人從 錫安山 而來。耶和華的熱心必成就這事。
31De Jerusalem quippe egredientur reliquiæ, et quod salvetur de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet hoc.
32「所以,耶和華論 亞述 王如此說:『他必不得來到這城,也不在這裏射箭,不得拿盾牌到城前,也不築壘攻城。
32Quam ob rem hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio.
33他從哪條路來,必從那條路回去,必不得來到這城。這是耶和華說的。
33Per viam qua venit, revertetur: et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
34因我為自己的緣故,又為我僕人 大衛 的緣故,必保護拯救這城。』」
34Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum.]
35當夜,耶和華的使者出去,在 亞述 營中殺了十八萬五千人。清早有人起來,一看,都是死屍了。
35Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum: et recedens abiit,
36亞述 王 西拿基立 就拔營回去,住在 尼尼微 。
36et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive.
37一日在他的神 尼斯洛 廟裏叩拜, 他兒子 亞得米勒 和 沙利色 用刀殺了他,就逃到 亞拉臘 地。他兒子 以撒哈頓 接續他作王。
37Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum: et regnavit Asarhaddon filius ejus pro eo.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.