列王紀下 5
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1亞蘭 王的元帥 乃縵 在他主人面前為尊為大,因耶和華曾藉他使 亞蘭 人得勝;他又是大能的勇士,只是長了大痲瘋。
1Naaman princeps militiæ regis Syriæ erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus: per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ: erat autem vir fortis et dives, sed leprosus.
2先前 亞蘭 人成群地出去,從 以色列 國擄了一個小女子,這女子就服事 乃縵 的妻。
2Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israël puellam parvulam, quæ erat in obsequio uxoris Naaman:
3她對主母說:「巴不得我主人去見 撒馬利亞 的先知,必能治好他的大痲瘋。」
3quæ ait ad dominam suam: Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria, profecto curasset eum a lepra quam habet.
4乃縵 進去,告訴他主人說, 以色列 國的女子如此如此說。
4Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israël.
5亞蘭 王說:「你可以去,我也達信於 以色列 王。」於是 乃縵 帶銀子十他連得,金子六千 舍客勒 ,衣裳十套,就去了;
5Dixitque ei rex Syriæ: Vade, et mittam litteras ad regem Israël. Qui cum profectus esset, et tulisset secum decem talenta argenti, et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum,
6且帶信給 以色列 王,信上說:「我打發臣僕 乃縵 去見你,你接到這信,就要治好他的大痲瘋。」
6detulit litteras ad regem Israël in hæc verba: Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.
7以色列 王看了信就撕裂衣服,說:「我豈是上帝,能使人死使人活呢?這人竟打發人來,叫我治好他的大痲瘋。你們看一看,這人何以尋隙攻擊我呢?」
7Cumque legisset rex Israël litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Numquid deus ego sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua? animadvertite, et videte quod occasiones quærat adversum me.
8神人 以利沙 聽見 以色列 王撕裂衣服,就打發人去見王,說:「你為甚麼撕了衣服呢?可使那人到我這裏來,他就知道 以色列 中有先知了。」
8Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israël vestimenta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidisti vestimenta tua? veniat ad me, et sciat esse prophetam in Israël.
9於是, 乃縵 帶着車馬到了 以利沙 的家,站在門前。
9Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei:
10以利沙 打發一個使者,對 乃縵 說:「你去在 約旦河 中沐浴七回,你的肉就必復原,而得潔淨。」
10misitque ad eum Eliseus nuntium, dicens: Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis.
11乃縵 卻發怒走了,說:「我想他必定出來見我,站着求告耶和華-他上帝的名,在患處以上搖手,治好這大痲瘋。
11Iratus Naaman recedebat, dicens: Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepræ, et curaret me.
12大馬士革 的河 亞罷拿 和 法珥法 豈不比 以色列 的一切水更好嗎?我在那裏沐浴不得潔淨嗎?」於是氣忿忿地轉身去了。
12Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci, omnibus aquis Israël, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans,
13他的僕人進前來,對他說:「我父啊,先知若吩咐你做一件大事,你豈不做嗎?何況說你去沐浴而得潔淨呢?」
13accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Lavare, et mundaberis?
14於是 乃縵 下去,照着神人的話,在 約旦河 裏沐浴七回;他的肉復原,好像小孩子的肉,他就潔淨了。
14Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei: et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.
15乃縵 帶着一切跟隨他的人,回到神人那裏,站在他面前,說:「如今我知道,除了 以色列 之外,普天下沒有上帝。現在求你收點僕人的禮物。」
15Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit alius deus in universa terra, nisi tantum in Israël. Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo.
16以利沙 說:「我指着所事奉永生的耶和華起誓,我必不受。」 乃縵 再三地求他,他卻不受。
16At ille respondit: Vivit Dominus, ante quem sto, quia non accipiam. Cumque vim faceret, penitus non acquievit.
17乃縵 說:「你若不肯受,請將兩騾子馱的土賜給僕人。從今以後,僕人必不再將燔祭或 平安 祭獻與別神,只獻給耶和華。
17Dixitque Naaman: Ut vis: sed, obsecro, concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra: non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino.
18惟有一件事,願耶和華饒恕你僕人:我主人進 臨門 廟叩拜的時候,我用手攙他在 臨門 廟,我也屈身。我在 臨門 廟屈身的這事,願耶和華饒恕我。」
18Hoc autem solum est, de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingredietur dominus meus templum Remmon ut adoret: et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re.
19以利沙 對他說:「你可以平平安安地回去!」 乃縵 就離開他去了;走了不遠,
19Qui dixit ei: Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terræ tempore.
20神人 以利沙 的僕人 基哈西 心裏 說:「我主人不願從這 亞蘭 人 乃縵 手裏受他帶來的禮物,我指着永生的耶和華起誓,我必跑去追上他,向他要些。」
20Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quæ attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid.
21於是 基哈西 追趕 乃縵 。 乃縵 看見有人追趕,就急忙下車迎着他,說:「都平安嗎?」
21Et secutus est Giezi post tergum Naaman: quem cum vidisset ille currentem ad se, desiliit de curru in occursum ejus, et ait: Rectene sunt omnia?
22說:「都平安。我主人打發我來說:『剛才有兩個少年人,是先知門徒,從 以法蓮 山地來見我,請你賜他們一他連得銀子,兩套衣裳。』」
22Et ille ait: Recte. Dominus meus misit me ad te dicens: Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim, ex filiis prophetarum: da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices.
23乃縵 說:「請受二他連得」;再三地請受,便將二他連得銀子裝在兩個口袋裏,又將兩套衣裳交給兩個僕人;他們就在 基哈西 前頭抬着走。
23Dixitque Naaman: Melius est ut accipias duo talenta. Et coëgit eum, ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo.
24到了山岡, 基哈西 從他們手中接過來,放在屋裏,打發他們回去。
24Cumque venisset jam vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo, dimisitque viros, et abierunt.
25基哈西 進去,站在他主人面前。 以利沙 問他說:「 基哈西 你從哪裏來?」回答說:「僕人沒有往哪裏去。」
25Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: Unde venis, Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam.
26以利沙 對他說:「那人下車轉回迎你的時候,我的心豈沒有去呢?這豈是受銀子、衣裳、 買 橄欖園、葡萄園、牛羊、僕婢的時候呢?
26At ille ait: Nonne cor meum in præsenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas.
27因此, 乃縵 的大痲瘋必沾染你和你的後裔,直到永遠。」 基哈西 從 以利沙 面前退出去,就長了大痲瘋,像雪 那樣白 。
27Sed et lepra Naaman adhærebit tibi, et semini tuo usque in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.