列王紀下 8
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1以利沙 曾對所救活之子的那婦人說:「你和你的全家要起身往你可住的地方去住,因為耶和華命饑荒降在這地七年。」
1Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis.
2婦人就起身,照神人的話帶着全家往 非利士 地去,住了七年。
2Quæ surrexit, et fecit juxta verbum hominis Dei: et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philisthiim diebus multis.
3七年完了,那婦人從 非利士 地回來,就出去為自己的房屋田地哀告王。
3Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthiim: et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis.
4那時王正與神人的僕人 基哈西 說:「請你將 以利沙 所行的一切大事告訴我。」
4Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens: Narra mihi omnia magnalia quæ fecit Eliseus.
5基哈西 告訴王 以利沙 如何使死人復活,恰巧 以利沙 所救活、她兒子的那婦人為自己的房屋田地來哀告王。 基哈西 說:「我主我王,這就是那婦人,這是她的兒子,就是 以利沙 所救活的。」
5Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier cujus vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixitque Giezi: Domine mi rex, hæc est mulier, et hic est filius ejus quem suscitavit Eliseus.
6王問那婦人,她就把那事告訴王。於是王為她派一個太監,說:「凡屬這婦人的都還給她,自從她離開本地直到今日,她田地的出產也都還給她。」
6Et interrogavit rex mulierem: quæ narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens: Restitue ei omnia quæ sua sunt, et universos reditus agrorum, a die qua reliquit terram usque ad præsens.
7以利沙 來到 大馬士革 , 亞蘭 王 便‧哈達 正患病。有人告訴王說:「神人來到這裏了。」
7Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriæ ægrotabat: nuntiaveruntque ei, dicentes: Venit vir Dei huc.
8王就吩咐 哈薛 說:「你帶着禮物去見神人,託他求問耶和華,我這病能好不能好?」
8Et ait rex ad Hazaël: Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac?
9於是 哈薛 用四十個駱駝,馱着 大馬士革 的各樣美物為禮物,去見 以利沙 。到了他那裏,站在他面前,說:「你兒子 亞蘭 王 便‧哈達 打發我來見你,他問說:『我這病能好不能好?』」
9Ivit igitur Hazaël in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te, dicens: Si sanari potero de infirmitate mea hac?
10以利沙 對 哈薛 說:「你回去告訴他說,這病必能好;但耶和華指示我,他必要死。」
10Dixitque ei Eliseus: Vade, dic ei: Sanaberis: porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur.
11神人定睛看着 哈薛 ,甚至他慚愧。神人就哭了;
11Stetique cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus: flevitque vir Dei.
12哈薛 說:「我主為甚麼哭?」回答說:「因為我知道你必苦害 以色列 人,用火焚燒他們的保障,用刀殺死他們的壯丁,摔死他們的嬰孩,剖開他們的孕婦。」
12Cui Hazaël ait: Quare dominus meus flet? At ille dixit: Quia scio quæ facturus sis filiis Israël mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et juvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et prægnantes divides.
13哈薛 說:「你僕人算甚麼,不過是一條狗,焉能行這大事呢?」 以利沙 回答說:「耶和華指示我,你必作 亞蘭 王。」
13Dixitque Hazaël: Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? Et ait Eliseus: Ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore.
14哈薛 離開 以利沙 ,回去見他的主人。主人問他說:「 以利沙 對你說甚麼?」回答說:「他告訴我你必能好。」
14Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: Quid dixit tibi Eliseus? At ille respondit: Dixit mihi: Recipies sanitatem.
15次日, 哈薛 拿被窩浸在水中,蒙住王的臉,王就死了。於是 哈薛 篡了他的位。
15Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem ejus: quo mortuo, regnavit Hazaël pro eo.
16以色列 王 亞哈 的兒子 約蘭 第五年, 猶大 王 約沙法 還在位的時候, 約沙法 的兒子 約蘭 登基作了 猶大 王。
16Anno quinto Joram filii Achab regis Israël, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat rex Juda.
17約蘭 登基的時候年三十二歲,在 耶路撒冷 作王八年。
17Triginta duorum annorum erat cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem.
18他行 以色列 諸王所行的,與 亞哈 家一樣;因為他娶了 亞哈 的女兒為妻,行耶和華眼中看為惡的事。
18Ambulavitque in viis regum Israël, sicut ambulaverat domus Achab: filia enim Achab erat uxor ejus: et fecit quod malum est in conspectu Domini.
19耶和華卻因他僕人 大衛 的緣故,仍不肯滅絕 猶大 ,照他所應許 大衛 的話,永遠賜燈光與他的子孫。
19Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus.
20約蘭 年間, 以東 人背叛 猶大 ,脫離他的權下,自己立王。
20In diebus ejus recessit Edom ne esset sub Juda, et constituit sibi regem.
21約蘭 率領所有的戰車往 撒益 去,夜間起來,攻打圍困他的 以東 人和車 兵 長; 猶大 兵就逃跑,各回各家去了。
21Venitque Joram Seira, et omnes currus cum eo: et surrexit nocte, percussitque Idumæos qui eum circumdederant, et principes curruum: populus autem fugit in tabernacula sua.
22這樣, 以東 人背叛 猶大 ,脫離他的權下,直到今日。那時 立拿 人也背叛了。
22Recessit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo.
23約蘭 其餘的事,凡他所行的,都寫在 猶大 列王記上。
23Reliqua autem sermonum Joram, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?
24約蘭 與他列祖同睡,葬在 大衛城 他列祖的墳地裏。他兒子 亞哈謝 接續他作王。
24Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.
25以色列 王 亞哈 的兒子 約蘭 十二年, 猶大 王 約蘭 的兒子 亞哈謝 登基。
25Anno duodecimo Joram filii Achab regis Israël regnavit Ochozias filius Joram regis Judæ.
26他登基的時候年二十二歲,在 耶路撒冷 作王一年。他母親名叫 亞她利雅 ,是 以色列 王 暗利 的孫女。
26Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël.
27亞哈謝 效法 亞哈 家行耶和華眼中看為惡的事,與 亞哈 家一樣,因為他是 亞哈 家的女婿。
27Et ambulavit in viis domus Achab: et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab: gener enim domus Achab fuit.
28他與 亞哈 的兒子 約蘭 同往 基列 的 拉末 去,與 亞蘭 王 哈薛 爭戰。 亞蘭 人打傷了 約蘭 ,
28Abiit quoque cum Joram filio Achab ad præliandum contra Hazaël regem Syriæ in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Joram.
29約蘭 王回到 耶斯列 ,醫治在 拉末 與 亞蘭 王 哈薛 打仗的時候所受的傷。 猶大 王 約蘭 的兒子 亞哈謝 因為 亞哈 的兒子 約蘭 病了,就下到 耶斯列 看望他。
29Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel, quia vulneraverant eum Syri in Ramoth præliantem contra Hazaël regem Syriæ. Porro Ochozias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Achab in Jezrahel, quia ægrotabat ibi.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.