哥林多後書 8
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1弟兄們,我把上帝賜給 馬其頓 眾教會的恩告訴你們,
1Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quæ data est in ecclesiis Macedoniæ:
2就是他們在患難中受大試煉的時候,仍有滿足的快樂,在極窮之間還格外顯出他們樂捐的厚恩。
2quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum:
3我可以證明,他們是按着力量,而且也過了力量,自己甘心樂意地捐助,
3quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,
4再三地求我們,准他們在這供給聖徒的恩情上有分;
4cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.
5並且他們所做的,不但照我們所想望的,更照上帝的旨意先把自己獻給主,又歸附了我們。
5Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,
6因此我勸 提多 ,既然在你們中間開辦這慈惠的事,就當辦成了。
6ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum cœpit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.
7你們既然在信心、口才、知識、熱心,和待我們的愛心上,都格外顯出滿足來,就當在這慈惠的事上也格外顯出滿足來。
7Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.
8我說這話,不是吩咐你們,乃是藉着別人的熱心試驗你們愛心的實在。
8Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans.
9你們知道我們主耶穌基督的恩典:他本來富足,卻為你們成了貧窮,叫你們因他的貧窮,可以成為富足。
9Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
10我在這事上把我的意見告訴你們,是與你們有益;因為你們下手辦這事,而且起此心意,已經有一年了,
10Et consilium in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore:
11如今就當辦成這事。既有願做的心,也當照你們所有的去辦成。
11nunc vero et facto perficite: ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.
12因為人若有願做的心,必蒙悅納,乃是照他所有的,並不是照他所無的。
12Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.
13我原不是要別人輕省,你們受累,
13Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate.
14乃要均平,就是要你們的富餘,現在 可以補 他們的不足,使他們的富餘, 將來 也可以 補 你們的不足,這就均平了。
14In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est:
15如 經上 所記: 多 收 的也沒有餘; 少 收 的也沒有缺。
15Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit.
16多謝上帝,感動 提多 的心,叫他待你們殷勤,像我一樣。
16Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,
17他固然是聽了我的勸,但自己更是熱心,情願往你們那裏去。
17quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.
18我們還打發一位兄弟和他同去,這人在福音上得了眾教會的稱讚。
18Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias:
19不但這樣,他也被眾教會挑選,和我們同行,把所託與我們的這捐資送到了,可以榮耀主,又表明我們樂意的心。
19non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram:
20這就免得有人因我們收的捐銀很多,就挑我們的不是。
20devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis.
21我們留心行光明的事,不但在主面前,就在人面前也是這樣。
21Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
22我們又打發一位兄弟同去;這人的熱心,我們在許多事上屢次試驗過。現在他因為深信你們,就更加熱心了。
22Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,
23論到 提多 ,他是我的同伴,一同為你們勞碌的。論到那兩位兄弟,他們是眾教會的使者,是基督的榮耀。
23sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.
24所以,你們務要在眾教會面前顯明你們愛心的憑據,並我所誇獎你們的憑據。
24Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.