哥林多後書
Chapter 10

哥林多後書

Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1我- 保羅 ,就是與你們見面的時候是謙卑的,不在你們那裏的時候向你們是勇敢的,如今親自藉着基督的溫柔、和平勸你們。
1Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos.
2有人以為我是憑着血氣行事,我也以為必須用勇敢待這等人;求你們不要叫我在你們那裏的時候,有這樣的勇敢。
2Rogo autem vos ne præsens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.
3因為我們雖然在血氣中行事,卻不憑着血氣爭戰。
3In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus.
4我們爭戰的兵器本不是屬血氣的,乃是在上帝面前有能力,可以攻破堅固的營壘,
4Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes,
5將各樣的計謀,各樣攔阻人認識上帝的那些自高之事,一概攻破了,又將人所有的心意奪回,使他都順服基督。
5et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,
6並且我已經預備好了,等你們十分順服的時候,要責罰那一切不順服的人。
6et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia.
7你們是看眼前的嗎?倘若有人自信是屬基督的,他要再想想,他如何屬基督,我們也是如何屬基督的。
7Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos.
8主賜給我們權柄,是要造就你們,並不是要敗壞你們;我就是為這權柄稍微誇口,也不至於慚愧。
8Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam.
9我 說這話 ,免得你們以為我寫信是要威嚇你們;
9Ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistolas:
10因為有人說:「他的信又沉重又厲害,及至見面,卻是氣貌不揚,言語粗俗的。」
10quoniam quidem epistolæ, inquiunt, graves sunt et fortes: præsentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis:
11這等人當想,我們不在那裏的時候,信上的言語如何,見面的時候,行事也必如何。
11hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et præsentes in facto.
12因為我們不敢將自己和那自薦的人同列相比。他們用自己度量自己,用自己比較自己,乃是不通達的。
12Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant: sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis.
13我們不願意分外誇口,只要照上帝所量給我們的界限搆到你們那裏。
13Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulæ, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.
14我們並非過了自己的界限,好像搆不到你們那裏;因為我們早到你們那裏,傳了基督的福音。
14Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos: usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi.
15我們不仗着別人所勞碌的,分外誇口;但指望你們信心增長的時候,所量給我們的界限,就可以因着你們更加開展,
15Non in immensum gloriantes in alienis laboribus: spem autem habentes crescentis fidei vestræ, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,
16得以將福音傳到你們以外的地方;並不是在別人界限之內,藉着他現成的事誇口。
16etiam in illa, quæ ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quæ præparata sunt gloriari.
17但誇口的,當指着主誇口。
17Qui autem gloriatur, in Domino glorietur.
18因為蒙悅納的,不是自己稱許的,乃是主所稱許的。
18Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.