哥林多後書 9
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1論到供給聖徒的事,我不必寫信給你們;
1Nam de ministerio, quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis.
2因為我知道你們樂意的心,常對 馬其頓 人誇獎你們,說 亞該亞 人預備好了,已經有一年了;並且你們的熱心激動了許多人。
2Scio enim promptum animum vestrum: pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno præterito, et vestra æmulatio provocavit plurimos.
3但我打發那幾位弟兄去,要叫你們照我的話預備妥當,免得我們在這事上誇獎你們的話落了空。
3Misi autem fratres: ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis:
4萬一有 馬其頓 人與我同去,見你們沒有預備,就叫我們所確信的,反成了羞愧;你們羞愧,更不用說了。
4ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia.
5因此,我想不得不求那幾位弟兄先到你們那裏去,把從前所應許的捐資預備妥當,就顯出你們所捐的是出於樂意,不是出於勉強。
5Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut præveniant ad vos, et præparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam.
6「少種的少收,多種的多收」,這話是真的。
6Hoc autem dico: qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.
7各人要隨本心所酌定的,不要作難,不要勉強,因為捐得樂意的人是上帝所喜愛的。
7Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus.
8上帝能將各樣的恩惠多多地加給你們,使你們凡事常常充足,能多行各樣善事。
8Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,
9如 經上 所記: 他施捨 錢財 ,賙濟貧窮; 他的仁義存到永遠。
9sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in sæculum sæculi.
10那賜種給撒種的,賜糧給人吃的,必多多加給你們種地的種子,又增添你們仁義的果子;
10Qui autem administrat semen seminanti: et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ:
11叫你們凡事富足,可以多多施捨,就藉着我們使感謝歸於上帝。
11ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo.
12因為辦這供給的事,不但補聖徒的缺乏,而且叫許多人越發感謝上帝。
12Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino,
13他們從這供給的事上得了憑據,知道你們承認基督順服他的福音,多多地捐錢給他們和眾人,便將榮耀歸與上帝。
13per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes,
14他們也因上帝極大的恩賜顯在你們心裏,就切切地想念你們,為你們祈禱。
14et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis.
15感謝上帝,因他有說不盡的恩賜!
15Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.