启示录
Chapter 3
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1「你要写信给 撒狄 教会的使者,说:『那有 神的七灵和七星的,说:我知道你的行为,按名你是活的,其实是死的。
1Et angelo ecclesiæ Sardis scribe: Hæc dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.
2你要警醒,坚固那剩下将要衰微的;因我见你的行为,在我 神面前,没有一样是完全的。
2Esto vigilans, et confirma cetera, quæ moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.
3所以要回想你是怎样领受、怎样听见的,又要遵守,并要悔改。若不警醒,我必临到你那里,如同贼一样。我几时临到,你也决不能知道。
3In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te.
4然而在 撒狄 ,你还有几名是未曾污秽自己衣服的,他们要穿白衣与我同行,因为他们是配得过的。
4Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.
5凡得胜的必这样穿白衣,我也必不从生命册上涂抹他的名;且要在我父面前,和我父众使者面前,认他的名。
5Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitæ, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus.
6圣 灵向众教会所说的话,凡有耳的,就应当听!』」
6Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
7「你要写信给 非拉铁非 教会的使者,说:『那圣洁、真实、拿着 大卫 的钥匙、开了就没有人能关、关了就没有人能开的,说:
7Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit:
8我知道你的行为,你略有一点力量,也曾遵守我的道,没有弃绝我的名。看哪,我在你面前给你一个敞开的门,是无人能关的。
8Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum.
9那撒但一会的,自称是 犹太 人,其实不是 犹太 人,乃是说谎话的,我要使他们来,在你脚前下拜,也使他们知道我是已经爱你了。
9Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed mentiuntur: ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos: et scient quia ego dilexi te,
10你既遵守我忍耐的道,我必在普天下人受试炼的时候,保守你免去你的试炼。
10quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra.
11我必快来,你要持守你所有的,免得人夺去你的冠冕。
11Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
12得胜的,我要叫他在我 神殿中作柱子,他也必不再从那里出去。我又要将我 神的名和我 神城的名(这城就是从天上、从我 神那里降下来的新 耶路撒冷 ),并我的新名,都写在他上面。
12Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius: et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novæ Jerusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum.
13圣 灵向众教会所说的话,凡有耳的,就应当听!』」
13Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
14「你要写信给 老底嘉 教会的使者,说:『那为阿们的,为诚信真实见证的,在 神创造万物之上为元首的,说:
14Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei.
15我知道你的行为,你也不冷也不热;我巴不得你或冷或热。
15Scio opera tua: quia neque frigidus es, neque calidus: utinam frigidus esses, aut calidus:
16你既 如 温 水 ,也不冷也不热,所以我必从我口中把你吐出去。
16sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo:
17你说:我是富足,已经发了财,一样都不缺;却不知道你是那困苦、可怜、贫穷、瞎眼、赤身的。
17quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.
18我劝你向我买火炼的金子,叫你富足;又买白衣穿上,叫你赤身的羞耻不露出来;又买眼药擦你的眼睛,使你能看见。
18Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrio inunge oculos tuos ut videas.
19凡我所疼爱的,我就责备管教他;所以你要发热心,也要悔改。
19Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.
20看哪,我站在门外叩门,若有听见我声音就开门的,我要进到他那里去,我与他,他与我一同坐席。
20Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum.
21得胜的,我要赐他在我宝座上与我同坐,就如我得了胜,在我父的宝座上与他同坐一般。
21Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.
22圣 灵向众教会所说的话,凡有耳的,就应当听!』」
22Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.