尼希米记 4
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1参巴拉 听见我们修造城墙就发怒,大大恼恨,嗤笑 犹大 人,
1Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum, iratus est valde: et motus nimis subsannavit Judæos,
2对他弟兄和 撒马利亚 的军兵说:「这些软弱的 犹大 人做什么呢?要保护自己吗?要献祭吗?要一日成功吗?要从土堆里拿出火烧的石头再立墙吗?」
2et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Judæi faciunt imbecilles? num dimittent eos gentes? num sacrificabunt, et complebunt in una die? numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?
3亚扪 人 多比雅 站在旁边,说:「他们所修造的石墙,就是狐狸上去也必跐倒。」
3Sed et Tobias Ammanites, proximus ejus, ait: Ædificent: si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum.
4我们的 神啊,求你垂听,因为我们被藐视。求你使他们的毁谤归于他们的头上,使他们在掳到之地作为掠物。
4Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui: converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis.
5不要遮掩他们的罪孽,不要使他们的罪恶从你面前涂抹,因为他们在修造的人眼前惹动你的怒气。
5Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt ædificantes.
6这样,我们修造城墙,城墙就都连络,高至一半,因为百姓专心做工。
6Itaque ædificavimus murum, et conjunximus totum usque ad partem dimidiam: et provocatum est cor populi ad operandum.
7参巴拉 、 多比雅 、 阿拉伯 人、 亚扪 人、 亚实突 人听见修造 耶路撒冷 城墙,着手进行堵塞破裂的地方,就甚发怒。
7Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitæ, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, et quod cœpissent interrupta concludi, irati sunt nimis.
8大家同谋要来攻击 耶路撒冷 ,使城内扰乱。
8Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Jerusalem, et molirentur insidias.
9然而,我们祷告我们的 神,又因他们的缘故,就派人看守,昼夜防备。
9Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos.
10犹大 人说:「灰土尚多,扛抬的人力气已经衰败,所以我们不能建造城墙。」
10Dixit autem Judas: Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus ædificare murum.
11我们的敌人且说:「趁他们不知不见,我们进入他们中间,杀他们,使工作止住。」
11Et dixerunt hostes nostri: Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus.
12那靠近敌人居住的 犹大 人十次从各处来见我们,说:「你们必要回到我们那里。」
12Factum est autem venientibus Judæis qui habitabant juxta eos, et dicentibus nobis per decem vices, ex omnibus locis quibus venerant ad nos,
13所以我使百姓各按宗族拿刀、拿枪、拿弓站在城墙后边低洼的空处。
13statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus.
14我察看了,就起来对贵胄、官长,和其余的人说:「不要怕他们!当记念主是大而可畏的。你们要为弟兄、儿女、妻子、家产争战。」
14Et perspexi atque surrexi: et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Nolite timere a facie eorum: Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris.
15仇敌听见我们知道他们的心意,见 神也破坏他们的计谋, 就不来了 。我们都回到城墙那里,各做各的工。
15Factum est autem, cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum.
16从那日起,我的仆人一半做工,一半拿枪、拿盾牌、拿弓、穿铠甲,官长都站在 犹大 众人的后边。
16Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum: et lanceæ, et scuta, et arcus, et loricæ, et principes post eos in omni domo Juda.
17修造城墙的,扛抬材料的,都一手做工一手拿兵器。
17Ædificantium in muro, et portantium onera, et imponentium: una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium:
18修造的人都腰间佩刀修造,吹角的人在我旁边。
18ædificentium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et ædificabant, et clangebant buccina juxta me.
19我对贵胄、官长,和其余的人说:「这工程浩大,我们在城墙上相离甚远;
19Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero:
20你们听见角声在哪里,就聚集到我们那里去。我们的 神必为我们争战。」
20in loco quocumque audieritis clangorem tubæ, illuc concurrite ad nos: Deus noster pugnabit pro nobis.
21于是,我们做工,一半拿兵器,从天亮直到星宿出现的时候。
21Et nos ipsi faciamus opus, et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu auroræ donec egrediantur astra.
22那时,我又对百姓说:「各人和他的仆人当在 耶路撒冷 住宿,好在夜间保守我们,白昼做工。」
22In tempore quoque illo dixi populo: Unusquisque cum puero suo maneat in medio Jerusalem, et sint nobis vices per noctem et diem ad operandum.
23这样,我和弟兄仆人,并跟从我的护兵都不脱衣服,出去打水也带兵器。
23Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra: unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.