以西结书 23
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和华的话又临到我说:
1Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2「人子啊,有两个女子,是一母所生,
2[Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt:
3她们在 埃及 行邪淫,在幼年时行邪淫。她们在那里作处女的时候,有人拥抱她们的怀,抚摸她们的乳。
3et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt: ibi subacta sunt ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum.
4她们的名字,姊姊名叫 阿荷拉 ,妹妹名叫 阿荷利巴 。她们都归于我,生了儿女。论到她们的名字, 阿荷拉 就是 撒马利亚 , 阿荷利巴 就是 耶路撒冷 。
4Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor: et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.
5「 阿荷拉 归我之后行邪淫,贪恋所爱的人,就是她的邻邦 亚述 人。
5Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,
6这些人都穿蓝衣,作省长、副省长,都骑着马,是可爱的少年人。
6vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.
7阿荷拉 就与 亚述 人中最美的男子放纵淫行,她因所恋爱之人的一切偶像,玷污自己。
7Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos: et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.
8自从在 埃及 的时候,她就没有离开淫乱,因为她年幼作处女的时候, 埃及 人与她行淫,抚摸她的乳,纵欲与她行淫。
8Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit: nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.
9因此,我将她交在她所爱的人手中,就是她所恋爱的 亚述 人手中。
9Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.
10他们就露了她的下体,掳掠她的儿女,用刀杀了她,使她在妇女中留下臭名,因他们向她施行审判。
10Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio: et factæ sunt famosæ mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.
11「她妹妹 阿荷利巴 虽然看见了,却还贪恋,比她姊姊更丑;行淫乱比她姊姊更多。
11Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine, et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ:
12她贪恋邻邦的 亚述 人,就是穿极华美的衣服,骑着马的省长、副省长,都是可爱的少年人。
12ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.
13我看见她被玷污了,她姊妹二人同行一路。
13Et vidi quod polluta esset via una ambarum.
14阿荷利巴 又加增淫行,因她看见人像画在墙上,就是用丹色所画 迦勒底 人的像,
14Et auxit fornicationes suas: cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus,
15腰间系着带子,头上有下垂的裹头巾,都是军长的形状,仿照 巴比伦 人的形象;他们的故土就是 迦勒底 。
15et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,
16阿荷利巴 一看见就贪恋他们,打发使者往 迦勒底 去见他们。
16insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldæam.
17巴比伦 人就来登她爱情的床,与她行淫玷污她。她被玷污,随后心里与他们生疏。
17Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis: et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.
18这样,她显露淫行,又显露下体;我心就与她生疏,像先前与她姊姊生疏一样。
18Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam: et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus:
19她还加增她的淫行,追念她幼年在 埃及 地行邪淫的日子,
19multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti.
20贪恋情人身壮精足,如驴如马。
20Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
21这样,你就想起你幼年的淫行。那时, 埃及 人拥抱你的怀,抚摸你的乳。」
21Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.]
22阿荷利巴 啊,主耶和华如此说:「我必激动你先爱而后生疏的人来攻击你。我必使他们来,在你四围攻击你。
22[Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu:
23所来的就是 巴比伦 人、 迦勒底 的众人、 比割 人、 书亚 人、 哥亚 人,同着他们的还有 亚述 众人,乃是作省长、副省长、作军长有名声的,都骑着马,是可爱的少年人。
23filios Babylonis, et universos Chaldæos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum:
24他们必带兵器、战车、辎重车,率领大众来攻击你。他们要拿大小盾牌,顶盔摆阵,在你四围攻击你。我要将审判的事交给他们,他们必按着自己的条例审判你。
24et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum: lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique: et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.
25我必以忌恨攻击你;他们必以忿怒办你。他们必割去你的鼻子和耳朵;你遗留的人必倒在刀下。他们必掳去你的儿女;你所遗留的必被火焚烧。
25Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas præcident, et quæ remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni:
26他们必剥去你的衣服,夺取你华美的宝器。
26et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriæ tuæ.
27这样,我必使你的淫行和你从 埃及 地 染 来的淫乱止息了,使你不再仰望 亚述 ,也不再追念 埃及 。
27Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Ægypti: nec levabis oculos tuos ad eos, et Ægypti non recordaberis amplius.]
28主耶和华如此说:我必将你交在你所恨恶的人手中,就是你心与他生疏的人手中。
28[Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.
29他们必以恨恶办你,夺取你一切劳碌得来的,留下你赤身露体。你淫乱的下体,连你的淫行,带你的淫乱,都被显露。
29Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam: et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuæ.
30人必向你行这些事;因为你随从外邦人行邪淫,被他们的偶像玷污了。
30Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.
31你走了你姊姊所走的路,所以我必将她的杯交在你手中。」
31In via sororis tuæ ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.
32主耶和华如此说: 你必喝你姊姊所喝的杯; 那杯又深又广,盛得甚多, 使你被人嗤笑讥刺。
32Hæc dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum: eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.
33你必酩酊大醉,满有愁苦, 喝干你姊姊 撒马利亚 的杯, 就是令人惊骇凄凉的杯。
33Ebrietate et dolore repleberis: calice mœroris et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ.
34你必喝这杯,以致喝尽。 杯破 又啃杯片, 撕裂自己的乳; 因为这事我曾说过。 这是主耶和华说的。
34Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces: et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
35主耶和华如此说:「因你忘记我,将我丢在背后,所以你要担当你淫行和淫乱 的报应 。」
35Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.]
36耶和华又对我说:「人子啊,你要审问 阿荷拉 与 阿荷利巴 吗?当指出她们所行可憎的事。
36Et ait Dominus ad me, dicens: [Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum?
37她们行淫,手中有 杀人的 血,又与偶像行淫,并使她们为我所生的儿女经 火 烧 给偶像 。
37Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatæ sunt: insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.
38此外,她们还有向我所行的,就是同日玷污我的圣所,干犯我的安息日。
38Sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.
39她们杀了儿女献与偶像,当天又入我的圣所,将圣所亵渎了。她们在我殿中所行的乃是如此。
39Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.
40「况且你们二妇打发使者去请远方人。使者到他们那里,他们就来了。你们为他们沐浴己身,粉饰眼目,佩戴妆饰,
40Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant: itaque ecce venerunt quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri.
41坐在华美的床上,前面摆设桌案,将我的香料膏油摆在其上。
41Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te: thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.
42在那里有群众安逸欢乐的声音,并有粗俗的人和酒徒从旷野同来,把镯子戴在 二妇 的手上,把华冠戴在她们的头上。
42Et vox multitudinis exsultantis erat in ea: et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.
43「我论这行淫衰老的妇人说:现在人还要与她行淫,她也要 与人 行淫。
43Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.
44人与 阿荷拉 ,并 阿荷利巴 二淫妇苟合,好像与妓女苟合。
44Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem: sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.
45必有义人,照审判淫妇和流人血的妇人之例,审判她们;因为她们是淫妇,手中有 杀人的 血。」
45Viri ergo justi sunt: hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem: quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum.
46主耶和华如此说:「我必使多人来攻击她们,使她们抛来抛去,被人抢夺。
46Hæc enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.
47这些人必用石头打死她们,用刀剑杀害她们,又杀戮她们的儿女,用火焚烧她们的房屋。
47Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum: filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.
48这样,我必使淫行从境内止息,好叫一切妇人都受警戒,不效法你们的淫行。
48Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.
49人必照着你们的淫行报应你们;你们要担当 拜 偶像的罪,就知道我是主耶和华。」
49Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis: et scietis quia ego Dominus Deus.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.