彼得前书 4
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1基督既在肉身受苦,你们也当将这样的心志作为兵器,因为在肉身受过苦的,就已经与罪断绝了。
1Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis:
2你们存这样的心,从今以后就可以不从人的情欲,只从 神的旨意在世度余下的光阴。
2ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
3因为往日随从外邦人的心意行邪淫、恶欲、醉酒、荒宴、群饮,并可恶拜偶像的事,时候已经够了。
3Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
4他们在这些事上,见你们不与他们同奔那放荡无度的路,就以为怪,毁谤你们。
4In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.
5他们必在那将要审判活人死人的主面前交帐。
5Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.
6为此,就是死人也曾有福音传给他们,要叫他们的肉体按着人受审判,他们的灵性却靠 神活着。
6Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.
7万物的结局近了。所以,你们要谨慎自守,警醒祷告。
7Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
8最要紧的是彼此切实相爱,因为爱能遮掩许多的罪。
8Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum.
9你们要互相款待,不发怨言。
9Hospitales invicem sine murmuratione.
10各人要照所得的恩赐彼此服事,作 神百般恩赐的好管家。
10Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.
11若有讲道的,要按着 神的圣言讲;若有服事 人 的,要按着 神所赐的力量服事,叫 神在凡事上因耶稣基督得荣耀。 原来 荣耀、权能都是他的,直到永永远远。阿们!
11Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum: cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
12亲爱的 弟兄 啊,有火炼的试验临到你们,不要以为奇怪(似乎是遭遇非常的事),
12Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat:
13倒要欢喜;因为你们是与基督一同受苦,使你们在他荣耀显现的时候,也可以欢喜快乐。
13sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes.
14你们若为基督的名受辱骂,便是有福的;因为 神荣耀的灵常住在你们身上。
14Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit.
15你们中间却不可有人因为杀人、偷窃、作恶、好管闲事而受苦。
15Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.
16若为作基督徒受苦,却不要羞耻,倒要因这名归荣耀给 神。
16Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine:
17因为时候到了,审判要从 神的家起首。若是先从我们起首,那不信从 神福音的人将有何等的结局呢?
17quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio?
18若是义人仅仅得救,那不虔敬和犯罪的人将有何地可站呢?
18et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?
19所以,那照 神旨意受苦的人要一心为善,将自己灵魂交与那信实的造化之主。
19Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.