הוֹשֵׁעַ 6
Modern Hebrew BibleTranslation
Modern Hebrew Bible
Clementine Vulgate, 1598
1לכו ונשובה אל יהוה כי הוא טרף וירפאנו יך ויחבשנו׃
1[In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum,
2יחינו מימים ביום השלישי יקמנו ונחיה לפניו׃
2quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos.
3ונדעה נרדפה לדעת את יהוה כשחר נכון מצאו ויבוא כגשם לנו כמלקוש יורה ארץ׃
3Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
4מה אעשה לך אפרים מה אעשה לך יהודה וחסדכם כענן בקר וכטל משכים הלך׃
4Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.
5על כן חצבתי בנביאים הרגתים באמרי פי ומשפטיך אור יצא׃
5Propter hoc dolavi in prophetis; occidi eos in verbis oris mei: et judicia tua quasi lux egredientur.
6כי חסד חפצתי ולא זבח ודעת אלהים מעלות׃
6Quia misericordiam volui, et non sacrificium; et scientiam Dei plus quam holocausta.
7והמה כאדם עברו ברית שם בגדו בי׃
7Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum: ibi prævaricati sunt in me.
8גלעד קרית פעלי און עקבה מדם׃
8Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.
9וכחכי איש גדודים חבר כהנים דרך ירצחו שכמה כי זמה עשו׃
9Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt.
10בבית ישראל ראיתי שעריריה שם זנות לאפרים נטמא ישראל׃
10In domo Israël vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël.
11גם יהודה שת קציר לך בשובי שבות עמי׃
11Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.