尼希米記 6
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1參巴拉 、 多比雅 、 阿拉伯 人 基善 和我們其餘的仇敵聽見我已經修完了城牆,其中沒有破裂之處(那時我還沒有安門扇)的,
1Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis),
2參巴拉 和 基善 就打發人來見我,說:「請你來,我們在 阿挪 平原的一個村莊相會。」他們卻想害我。
2miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes: Veni, et percutiamus fœdus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum.
3於是我差遣人去見他們,說:「我現在辦理大工,不能下去。焉能停工下去見你們呢?」
3Misi ergo ad eos nuntios, dicens: Opus grande ego facio, et non possum descendere, ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos.
4他們這樣四次打發人來見我,我都如此回答他們。
4Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices: et respondi eis juxta sermonem priorem.
5參巴拉 第五次打發僕人來見我,手裏拿着未封的信,
5Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo:
6信上寫着說:「外邦人中有風聲, 迦施慕 也說,你和 猶大 人謀反,修造城牆,你要作他們的王;
6In gentibus auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Judæi cogitetis rebellare, et propterea ædifices murum, et levare te velis super eos regem: propter quam causam
7你又派先知在 耶路撒冷 指着你宣講,說在 猶大 有王。現在這話必傳與王知;所以請你來,與我們彼此商議。」
7et prophetas posueris, qui prædicent de te in Jerusalem, dicentes: Rex in Judæa est. Auditurus est rex verba hæc: idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter.
8我就差遣人去見他,說:「你所說的這事,一概沒有,是你心裏捏造的。」
8Et misi ad eos, dicens: Non est factum secundum verba hæc, quæ tu loqueris: de corde enim tuo tu componis hæc.
9他們都要使我們懼怕,意思說,他們的手必軟弱,以致工作不能成就。 上帝啊 ,求你堅固我的手。
9Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostræ ab opere, et quiesceremus: quam ob causam magis confortavi manus meas.
10我到了 米希大別 的孫子、 第來雅 的兒子 示瑪雅 家裏;那時,他閉門不出。他說:「我們不如在上帝的殿裏會面,將殿門關鎖;因為他們要來殺你,就是夜裏來殺你。」
10Et ingressus sum domum Semaiæ filii Dalaiæ filii Metabeel secreto. Qui ait: Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas ædis: quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te.
11我說:「像我這樣的人豈要逃跑呢?像我這樣的人豈能進入殿裏保全生命呢?我不進去!」
11Et dixi: Num quisquam similis mei fugit? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet? non ingrediar.
12我看明上帝沒有差遣他,是他自己說這話攻擊我,是 多比雅 和 參巴拉 賄買了他。
12Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum.
13賄買他的緣故,是要叫我懼怕,依從他犯罪,他們好傳揚惡言毀謗我。
13Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum quod exprobrarent mihi.
14我的上帝啊, 多比雅 、 參巴拉 、女先知 挪亞底 ,和其餘的先知要叫我懼怕,求你記念他們所行的這些事。
14Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia: sed et Noadiæ prophetæ, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me.
15以祿 月 二十五 日 ,城牆修完了,共修了五十二天。
15Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.
16我們一切仇敵、四圍的外邦人聽見了便懼怕,愁眉不展;因為見這工作完成是出乎我們的上帝。
16Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universæ gentes quæ erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.
17在那些日子, 猶大 的貴冑屢次寄信與 多比雅 , 多比雅 也來 信 與他們。
17Sed et in diebus illis multæ optimatum Judæorum epistolæ mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos.
18在 猶大 有許多人與 多比雅 結盟;因他是 亞拉 的兒子, 示迦尼 的女婿,並且他的兒子 約哈難 娶了 比利迦 兒子 米書蘭 的女兒為妻。
18Multi enim erant in Judæa habentes juramentum ejus, quia gener erat Secheniæ filii Area, et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiæ:
19他們常在我面前說 多比雅 的善行,也將我的話傳與他。 多比雅 又常寄信來,要叫我懼怕。
19sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei: et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.