馬可福音 12
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1耶穌就用比喻對他們說:「有人栽了一個葡萄園,周圍圈上籬笆,挖了一個壓酒池,蓋了一座樓,租給園戶,就往外國去了。
1Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
2到了時候,打發一個僕人到園戶那裏,要從園戶收葡萄園的果子。
2Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.
3園戶拿住他,打了他,叫他空手回去。
3Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
4再打發一個僕人到他們那裏。他們打傷他的頭,並且凌辱他。
4Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
5又打發一個僕人去,他們就殺了他。後又打發好些僕人去,有被他們打的,有被他們殺的。
5Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes.
6園主還有一位是他的愛子,末後又打發他去, 意思 說:『他們必尊敬我的兒子。』
6Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum.
7不料,那些園戶彼此說:『這是承受產業的。來吧,我們殺他,產業就歸我們了!』
7Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas.
8於是拿住他,殺了他,把他丟在園外。
8Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam.
9這樣,葡萄園的主人要怎麼辦呢?他要來除滅那些園戶,將葡萄園轉給別人。
9Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.
10經上寫着說 : 匠人所棄的石頭 已作了房角的頭塊石頭。
10Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli:
11這是主所做的, 在我們眼中看為希奇。 這經你們沒有念過嗎?」
11a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris?
12他們看出這比喻是指着他們說的,就想要捉拿他,只是懼怕百姓,於是離開他走了。
12Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam: cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
13後來,他們打發幾個法利賽人和幾個 希律 黨的人到耶穌那裏,要就着他的話陷害他。
13Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.
14他們來了,就對他說:「夫子,我們知道你是誠實的,甚麼人你都不徇情面;因為你不看人的外貌,乃是誠誠實實傳上帝的道。納稅給凱撒可以不可以?
14Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus?
15我們該納不該納?」耶穌知道他們的假意,就對他們說:「你們為甚麼試探我?拿一個銀錢來給我看!」
15Qui sciens versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam.
16他們就拿了來。耶穌說:「這像和這號是誰的?」他們說:「是凱撒的。」
16At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris.
17耶穌說:「凱撒的物當歸給凱撒,上帝的物當歸給上帝。」他們就很希奇他。
17Respondens autem Jesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
18撒都該人常說沒有復活的事。他們來問耶穌說:
18Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum, dicentes:
19「夫子, 摩西 為我們寫着說:『人若死了,撇下妻子,沒有孩子,他兄弟當娶他的妻,為哥哥生子立後。』
19Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
20有弟兄七人,第一個娶了妻,死了,沒有留下孩子。
20Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
21第二個娶了她,也死了,沒有留下孩子。第三個也是這樣。
21Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
22那七個人都沒有留下孩子;末了,那婦人也死了。
22Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
23當復活的時候,她是哪一個的妻子呢?因為他們七個人都娶過她。」
23In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem.
24耶穌說:「你們所以錯了,豈不是因為不明白聖經,不曉得上帝的大能嗎?
24Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei?
25人從死裏復活,也不娶也不嫁,乃像天上的使者一樣。
25Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis.
26論到死人復活,你們沒有念過 摩西 的書荊棘篇上 所載的 嗎?上帝對 摩西 說:『我是 亞伯拉罕 的上帝, 以撒 的上帝, 雅各 的上帝。』
26De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob?
27上帝不是死人的上帝,乃是活人的上帝。你們是大錯了。」
27Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
28有一個文士來,聽見他們辯論,曉得耶穌回答的好,就問他說:「誡命中哪是第一 要緊的 呢?」
28Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
29耶穌回答說:「第一 要緊的 就是說:『 以色列 啊,你要聽,主-我們上帝是獨一的主。
29Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est:
30你要盡心、盡性、盡意、盡力愛主-你的上帝。』
30et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
31其次就是說:『要愛人如己。 』再沒有比這兩條誡命更大的了。」
31Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.
32那文士對耶穌說:「夫子說,上帝是一位,實在不錯;除了他以外,再沒有別的上帝;
32Et ait illi scriba: Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum.
33並且盡心、盡智、盡力愛他,又愛人如己,就比一切燔祭和各樣祭祀好的多。」
33Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.
34耶穌見他回答的有智慧,就對他說:「你離上帝的國不遠了。」從此以後,沒有人敢再問他甚麼。
34Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.
35耶穌在殿裏教訓人,就問他們說:「文士怎麼說基督是 大衛 的子孫呢?
35Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David?
36大衛 被聖靈感動,說: 主對我主說: 你坐在我的右邊, 等我使你仇敵作你的腳凳。
36Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
37大衛 既自己稱他為主,他怎麼又是 大衛 的子孫呢?」眾人都喜歡聽他。
37Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit.
38耶穌在教訓之間,說:「你們要防備文士;他們好穿長衣遊行,喜愛人在街市上問他們的安,
38Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
39又喜愛會堂裏的高位,筵席上的首座。
39et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis:
40他們侵吞寡婦的家產,假意作很長的禱告。這些人要受更重的刑罰!」
40qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius judicium.
41耶穌對銀庫坐着,看眾人怎樣投錢入庫。有好些財主往裏投了若干的錢。
41Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.
42有一個窮寡婦來,往裏投了兩個小錢,就是一個大錢。
42Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
43耶穌叫門徒來,說:「我實在告訴你們,這窮寡婦投入庫裏的,比眾人所投的更多。
43et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
44因為,他們都是自己有餘,拿出來投在裏頭;但這寡婦是自己不足,把她一切養生的都投上了。」
44Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.