申命記 10
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1「那時,耶和華吩咐我說:『你要鑿出兩塊石版,和先前的一樣,上山到我這裏來,又要做一木櫃。
1In tempore illo dixit Dominus ad me: Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem: faciesque arcam ligneam,
2你先前摔碎的那版,其上的字我要寫在這版上;你要將這版放在櫃中。』
2et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his qui ante confregisti: ponesque eas in arca.
3於是我用皂莢木做了一櫃,又鑿出兩塊石版,和先前的一樣,手裏拿這兩塊版上山去了。
3Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus.
4耶和華將那大會之日、在山上從火中所傳與你們的十條誡,照先前所寫的,寫在這版上,將版交給我了。
4Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est: et dedit eas mihi.
5我轉身下山,將這版放在我所做的櫃中,現今還在那裏,正如耶和華所吩咐我的。」 (
5Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quæ hucusque ibi sunt, sicut mihi præcepit Dominus.
6以色列 人從 比羅比尼‧亞干 起行,到了 摩西拉 。 亞倫 死在那裏,就葬在那裏。他兒子 以利亞撒 接續他供祭司的職分。
6Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus.
7他們從那裏起行,到了 谷歌大 ,又從 谷歌大 到了有溪水之地的 約巴他 。
7Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium.
8那時,耶和華將 利未 支派分別出來,抬耶和華的約櫃,又侍立在耶和華面前事奉他,奉他的名祝福,直到今日。
8Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem.
9所以 利未 人在他弟兄中無分無業,耶和華是他的產業,正如耶和華-你上帝所應許他的。)
9Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
10「我又像從前在山上住了四十晝夜。那次耶和華也應允我,不忍將你滅絕。
10Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus: exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit.
11耶和華吩咐我說:『你起來引導這百姓,使他們進去得我向他們列祖起誓應許所賜之地。』」
11Dixitque mihi: Vade, et præcede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis.
12「 以色列 啊,現在耶和華-你上帝向你所要的是甚麼呢?只要你敬畏耶和華-你的上帝,遵行他的道,愛他,盡心盡性事奉他,
12Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua:
13遵守他的誡命律例,就是我今日所吩咐你的,為要叫你得福。
13custodiasque mandata Domini, et cæremonias ejus, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi?
14看哪,天和天上的天,地和地上所有的,都屬耶和華-你的上帝。
14En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt:
15耶和華但喜悅你的列祖,愛他們,從萬民中揀選他們的後裔,就是你們,像今日一樣。
15et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
16所以你們要將心裏的污穢除掉,不可再硬着頸項。
16Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius:
17因為耶和華-你們的上帝-他是萬神之神,萬主之主,至大的上帝,大有能力,大而可畏,不以貌取人,也不受賄賂。
17quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
18他為孤兒寡婦伸冤,又憐愛寄居的,賜給他衣食。
18Facit judicium pupillo et viduæ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.
19所以你們要憐愛寄居的,因為你們在 埃及 地也作過寄居的。
19Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti.
20你要敬畏耶和華-你的上帝,事奉他,專靠他,也要指着他的名起誓。
20Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius.
21他是你所讚美的,是你的上帝,為你做了那大而可畏的事,是你親眼所看見的。
21Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui.
22你的列祖七十人下 埃及 ;現在耶和華-你的上帝使你如同天上的星那樣多。」
22In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.