申命記
Chapter 4
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1「 以色列 人哪,現在我所教訓你們的律例典章,你們要聽從遵行,好叫你們存活,得以進入耶和華-你們列祖之上帝所賜給你們的地,承受為業。
1Et nunc, Israël, audi præcepta et judicia, quæ ego doceo te: ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis.
2所吩咐你們的話,你們不可加添,也不可刪減,好叫你們遵守我所吩咐的,就是耶和華-你們上帝的命令。
2Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo: custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis.
3耶和華因 巴力‧毗珥 的事所行的,你們親眼看見了。凡隨從 巴力‧毗珥 的人,耶和華-你們的上帝都從你們中間除滅了。
3Oculi vestri viderunt omnia quæ fecit Dominus contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri.
4惟有你們專靠耶和華-你們上帝的人,今日全都存活。
4Vos autem qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in præsentem diem.
5我照着耶和華-我上帝所吩咐的將律例典章教訓你們,使你們在所要進去得為業的地上遵行。
5Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:
6所以你們要謹守遵行;這就是你們在萬民眼前的智慧、聰明。他們聽見這一切律例,必說:『這大國的人真是有智慧,有聰明!』
6et observabitis et implebitis opere. Hæc est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna.
7哪一大國的人有神與他們相近,像耶和華-我們的上帝、在我們求告他的時候與我們相近呢?
7Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.
8又哪一大國有這樣公義的律例典章、像我今日在你們面前所陳明的這一切律法呢?
8Quæ est enim alia gens sic inclyta, ut habeat cæremonias, justaque judicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros?
9「你只要謹慎,殷勤保守你的心靈,免得忘記你親眼所看見的事,又免得你一生、這事離開你的心;總要傳給你的子子孫孫。
9Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos,
10你在 何烈山 站在耶和華-你上帝面前的那日,耶和華對我說:『你為我招聚百姓,我要叫他們聽見我的話,使他們存活在世的日子,可以學習敬畏我,又可以教訓兒女這樣行。』
10a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.
11那時你們近前來,站在山下;山上有火焰沖天,並有昏黑、密雲、幽暗。
11Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad cælum: erantque in eo tenebræ, et nubes, et caligo.
12耶和華從火焰中對你們說話,你們只聽見聲音,卻沒有看見形像。
12Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis.
13他將所吩咐你們當守的約指示你們,就是十條誡,並將這誡寫在兩塊石版上。
13Et ostendit vobis pactum suum, quod præcepit ut faceretis, et decem verba, quæ scripsit in duabus tabulis lapideis.
14那時耶和華又吩咐我將律例典章教訓你們,使你們在所要過去得為業的地上遵行。」
14Mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos cæremonias et judicia, quæ facere deberetis in terra, quam possessuri estis.
15「所以,你們要分外謹慎;因為耶和華在 何烈山 、從火中對你們說話的那日,你們沒有看見甚麼形像。
15Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis:
16惟恐你們敗壞自己,雕刻偶像,彷彿甚麼男像女像,
16ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminæ:
17或地上走獸的像,或空中飛鳥的像,
17similitudinem omnium jumentorum, quæ sunt super terram, vel avium sub cælo volantium,
18或地上爬物的像,或地底下水中魚的像。
18atque reptilium, quæ moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis:
19又恐怕你向天舉目觀看,見耶和華-你的上帝為天下萬民所擺列的日月星,就是天上的萬象,自己便被勾引敬拜事奉它。
19ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt.
20耶和華將你們從 埃及 領出來,脫離鐵爐,要特作自己產業的子民,像今日一樣。
20Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea Ægypti, ut haberet populum hæreditarium, sicut est in præsenti die.
21耶和華又因你們的緣故向我發怒,起誓必不容我過 約旦河 ,也不容我進入耶和華-你上帝所賜你為業的那美地。
21Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis.
22我只得死在這地,不能過 約旦河 ;但你們必過去得那美地。
22Ecce morior in hac humo; non transibo Jordanem: vos transibitis, et possidebitis terram egregiam.
23你們要謹慎,免得忘記耶和華-你們上帝與你們所立的約,為自己雕刻偶像,就是耶和華-你上帝所禁止你做的偶像;
23Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quæ fieri Dominus prohibuit:
24因為耶和華-你的上帝乃是烈火,是忌邪的上帝。
24quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator.
25「你們在那地住久了,生子生孫,就雕刻偶像,彷彿甚麼形像,敗壞自己,行耶和華-你上帝眼中看為惡的事,惹他發怒。
25Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis:
26我今日呼天喚地向你們作見證,你們必在過 約旦河 得為業的地上速速滅盡!你們不能在那地上長久,必盡行除滅。
26testes invoco hodie cælum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus,
27耶和華必使你們分散在萬民中;在他所領你們到的萬國裏,你們剩下的人數稀少。
27atque disperget in omnes gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus.
28在那裏,你們必事奉人手所造的神,就是用木石造成、不能看、不能聽、不能吃、不能聞的神。
28Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur.
29但你們在那裏必尋求耶和華-你的上帝。你盡心盡性尋求他的時候,就必尋見。
29Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ.
30日後你遭遇一切患難的時候,你必歸回耶和華-你的上帝,聽從他的話。
30Postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus.
31耶和華-你上帝原是有憐憫的上帝;他總不撇下你,不滅絕你,也不忘記他起誓與你列祖所立的約。
31Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est: non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis.
32「你且考察在你以前的世代,自上帝造人在世以來,從天這邊到天那邊,曾有何民聽見上帝在火中說話的聲音,像你聽見還能存活呢?這樣的大事何曾有、何曾聽見呢?
32Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo cælo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est,
no verse 33 in this text
33ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti:
34上帝何曾從別的國中將一國的人民領出來,用試驗、神蹟、奇事、爭戰、大能的手,和伸出來的膀臂,並大可畏的事,像耶和華-你們的上帝在 埃及 ,在你們眼前為你們所行的一切事呢?
34si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis:
35這是顯給你看,要使你知道,惟有耶和華-他是上帝,除他以外,再無別神。
35ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter eum.
36他從天上使你聽見他的聲音,為要教訓你,又在地上使你看見他的烈火,並且聽見他從火中所說的話。
36De cælo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis:
37因他愛你的列祖,所以揀選他們的後裔,用大能親自領你出了 埃及 ,
37quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto,
38要將比你強大的國民從你面前趕出,領你進去,將他們的地賜你為業,像今日一樣。
38ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo: et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in præsenti die.
39所以,今日你要知道,也要記在心上,天上地下惟有耶和華他是上帝,除他以外,再無別神。
39Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius.
40我今日將他的律例誡命曉諭你,你要遵守,使你和你的子孫可以得福,並使你的日子在耶和華-你上帝所賜的地上得以長久。」
40Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
41「那時, 摩西 在 約旦河 東,向日出之地,分定三座城,
41Tunc separavit Moyses tres civitates trans Jordanem ad orientalem plagam,
42使那素無仇恨、無心殺了人的,可以逃到這三城之中的一座城,就得存活:
42ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum, nec sibi fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere:
43為 呂便 人分定曠野平原的 比悉 ;為 迦得 人分定 基列 的 拉末 ;為 瑪拿西 人分定 巴珊 的 哥蘭 。」
43Bosor in solitudine, quæ sita est in terra campestri de tribu Ruben: et Ramoth in Galaad, quæ est in tribu Gad: et Golan in Basan, quæ est in tribu Manasse.
44摩西 在 以色列 人面前所陳明的律法-
44Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israël:
45就是 摩西 在 以色列 人出 埃及 後所傳給他們的法度、律例、典章;
45et hæc testimonia et cæremoniæ atque judicia, quæ locutus est ad filios Israël, quando egressi sunt de Ægypto,
46在 約旦河 東 伯‧毗珥 對面的谷中,在住 希實本 、 亞摩利 王 西宏 之地;這 西宏 是 摩西 和 以色列 人出 埃及 後所擊殺的。
46trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrhæi, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses. Filii quoque Israël egressi ex Ægypto
47他們得了他的地,又得了 巴珊 王 噩 的地,就是兩個 亞摩利 王,在 約旦河 東向日出之地。
47possederunt terram ejus, et terram Og regis Basan, duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Jordanem ad solis ortum:
48從 亞嫩谷 邊的 亞羅珥 ,直到 西雲山 ,就是 黑門山 。
48ab Aroër, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon,
49還有 約旦河 東的全 亞拉巴 ,直到 亞拉巴海 ,靠近 毗斯迦山 根。
49omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.