列王紀上 21
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1這事以後,又有一事。 耶斯列 人 拿伯 在 耶斯列 有一個葡萄園,靠近 撒馬利亞 王 亞哈 的宮。
1Post verba autem hæc, tempore illo vinea erat Naboth Jezrahelitæ, quæ erat in Jezrahel, juxta palatium Achab regis Samariæ.
2亞哈 對 拿伯 說:「你將你的葡萄園給我作菜園,因為是靠近我的宮;我就把更好的葡萄園換給你,或是你要銀子,我就按着價值給你。」
2Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam: daboque tibi pro ea vineam meliorem, aut si commodius tibi putas, argenti pretium, quanto digna est.
3拿伯 對 亞哈 說:「我敬畏耶和華,萬不敢將我先人留下的產業給你。」
3Cui respondit Naboth: Propitius sit mihi Dominus, ne dem hæreditatem patrum meorum tibi.
4亞哈 因 耶斯列 人 拿伯 說「我不敢將我先人留下的產業給你」,就悶悶不樂地回宮,躺在床上,轉臉向內,也不吃飯。
4Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens: Non dabo tibi hæreditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem.
5王后 耶洗別 來問他說:「你為甚麼心裏這樣憂悶,不吃飯呢?」
5Ingressa est autem ad eum Jezabel uxor sua, dixitque ei: Quid est hoc, unde anima tua contristata est? et quare non comedis panem?
6他回答說:「因我向 耶斯列 人 拿伯 說:『你將你的葡萄園給我,我給你價銀,或是你願意,我就把 別的 葡萄園換給你』;他卻說:『我不將我的葡萄園給你。』」
6Qui respondit ei: Locutus sum Naboth Jezrahelitæ, et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia: aut, si tibi placet, dabo tibi vineam meliorem pro ea. Et ille ait: Non dabo tibi vineam meam.
7王后 耶洗別 對 亞哈 說:「你現在是治理 以色列 國不是?只管起來,心裏暢暢快快地吃飯,我必將 耶斯列 人 拿伯 的葡萄園給你。」
7Dixit ergo ad eum Jezabel uxor ejus: Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israël. Surge, et comede panem, et æquo animo esto: ego dabo tibi vineam Naboth Jezrahelitæ.
8於是託 亞哈 的名寫信,用王的印印上,送給那些與 拿伯 同城居住的長老貴冑。
8Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo ejus, et misit ad majores natu, et optimates, qui erant in civitate ejus, et habitabant cum Naboth.
9信上寫着說:「你們當宣告禁食,叫 拿伯 坐在民間的高位上,
9Litterarum autem hæc erat sententia: Prædicate jejunium, et sedere facite Naboth inter primos populi:
10又叫兩個匪徒坐在 拿伯 對面,作見證告他說:『你謗瀆上帝和王了』;隨後就把他拉出去用石頭打死。」
10et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.
11那些與 拿伯 同城居住的長老貴冑得了 耶洗別 的信,就照信而行,
11Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut præceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos:
12宣告禁食,叫 拿伯 坐在民間的高位上。
12prædicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi.
13有兩個匪徒來,坐在 拿伯 的對面,當着眾民作見證告他說:「 拿伯 謗瀆上帝和王了!」眾人就把他拉到城外,用石頭打死。
13Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.
14於是打發人去見 耶洗別 ,說:「 拿伯 被石頭打死了。」
14Miseruntque ad Jezabel, dicentes: Lapidatus est Naboth, et mortuus est.
15耶洗別 聽見 拿伯 被石頭打死,就對 亞哈 說:「你起來得 耶斯列 人 拿伯 不肯為價銀給你的葡萄園吧!現在他已經死了。」
15Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: Surge, et posside vineam Naboth Jezrahelitæ, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia: non enim vivit Naboth, sed mortuus est.
16亞哈 聽見 拿伯 死了,就起來,下去要得 耶斯列 人 拿伯 的葡萄園。
16Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Jezrahelitæ, ut possideret eam.
17耶和華的話臨到 提斯比 人 以利亞 說:
17Factum est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens:
18「你起來,去見住 撒馬利亞 的 以色列 王 亞哈 ,他下去要得 拿伯 的葡萄園,現今正在那園裏。
18Surge, et descende in occursum Achab regis Israël, qui est in Samaria: ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam.
19你要對他說:『耶和華如此說:你殺了人,又得他的產業嗎?』又要對他說:『耶和華如此說:狗在何處舔 拿伯 的血,也必在何處舔你的血。』」
19Et loqueris ad eum, dicens: Hæc dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti. Et post hæc addes: Hæc dicit Dominus: In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum.
20亞哈 對 以利亞 說:「我仇敵啊,你找到我嗎?」他回答說:「我找到你了;因為你賣了自己,行耶和華眼中看為惡的事。
20Et ait Achab ad Eliam: Num invenisti me inimicum tibi? Qui dixit: Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.
21耶和華說 :『我必使災禍臨到你,將你除盡。凡屬你的男丁,無論困住的、自由的,都從 以色列 中剪除。
21Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum in Israël.
22我必使你的家像 尼八 的兒子 耶羅波安 的家,又像 亞希雅 的兒子 巴沙 的家;因為你惹我發怒,又使 以色列 人陷在罪裏。』
22Et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia: quia egisti ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israël.
23論到 耶洗別 ,耶和華也說:『狗在 耶斯列 的外郭必吃 耶洗別 的肉。
23Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens: Canes comedent Jezabel in agro Jezrahel.
24凡屬 亞哈 的人,死在城中的必被狗吃,死在田野的必被空中的鳥吃。』」 (
24Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes: si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres cæli.
25從來沒有像 亞哈 的,因他自賣,行耶和華眼中看為惡的事,受了王后 耶洗別 的聳動;
25Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini: concitavit enim eum Jezabel uxor sua,
26就照耶和華在 以色列 人面前所趕出的 亞摩利 人,行了最可憎惡的事,信從偶像。)
26et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola quæ fecerant Amorrhæi, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël.
27亞哈 聽見這話,就撕裂衣服,禁食,身穿麻布,睡臥也穿着麻布,並且緩緩而行。
27Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite.
28耶和華的話臨到 提斯比 人 以利亞 說:
28Et factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens:
29「 亞哈 在我面前這樣自卑,你看見了嗎?因他在我面前自卑,他還在世的時候,我不降這禍;到他兒子的時候,我必降這禍與他的家。」
29Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.