路得记
Chapter 4

路得记

Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1波阿斯 到了城门,坐在那里,恰巧 波阿斯 所说的那至近的亲属经过。 波阿斯 说:「某人哪,你来坐在这里。」他就来坐下。
1Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit.
2波阿斯 又从本城的长老中拣选了十人,对他们说:「请你们坐在这里。」他们就都坐下。
2Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: Sedete hic.
3波阿斯 对那至近的亲属说:「从 摩押 地回来的 拿俄米 ,现在要卖我们族兄 以利米勒 的那块地;
3Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: Partem agri fratris nostri Elimelech vendet Noëmi, quæ reversa est de regione Moabitide:
4我想当赎那块地的是你,其次是我,以外再没有别人了。你可以在这里的人面前和我本国的长老面前说明,你若肯赎就赎,若不肯赎就告诉我。」那人回答说:「我肯赎。」
4quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside: sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam: nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam.
5波阿斯 说:「你从 拿俄米 手中买这地的时候,也当娶死人的妻 摩押 女子 路得 ,使死人在产业上存留他的名。」
5Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quæ uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in hæreditate sua.
6那人说:「这样我就不能赎了,恐怕于我的产业有碍。你可以赎我所当赎的,我不能赎了。」
6Qui respondit: Cedo juri propinquitatis: neque enim posteritatem familiæ meæ delere debeo: tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.
7从前,在 以色列 中要定夺什么事,或赎回,或交易,这人就脱鞋给那人。 以色列 人都以此为证据。
7Hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo: hoc erat testimonium cessionis in Israël.
8那人对 波阿斯 说:「你自己买吧!」于是将鞋脱下来了。
8Dixit ergo propinquo suo Booz: Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo.
9波阿斯 对长老和众民说:「你们今日作见证,凡属 以利米勒 和 基连 、 玛伦 的,我都从 拿俄米 手中置买了;
9At ille majoribus natu, et universo populo: Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis quæ fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente Noëmi;
10又娶了 玛伦 的妻 摩押 女子 路得 为妻,好在死人的产业上存留他的名,免得他的名在本族本乡灭没。你们今日可以作见证。」
10et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hæreditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis.
11在城门坐着的众民和长老都说:「我们作见证。愿耶和华使进你家的这女子,像建立 以色列 家的 拉结 、 利亚 二人一样。又愿你在 以法他 得亨通,在 伯利恒 得名声。
11Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu: Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, quæ ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quæ ædificaverunt domum Israël: ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem:
12愿耶和华从这少年女子赐你后裔,使你的家像 她玛 从 犹大 所生 法勒斯 的家一般。」
12fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judæ, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella.
13于是, 波阿斯 娶了 路得 为妻,与她同房。耶和华使她怀孕生了一个儿子。
13Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium.
14妇人们对 拿俄米 说:「耶和华是应当称颂的!因为今日没有撇下你,使你无至近的亲属。愿这孩子在 以色列 中得名声。
14Dixeruntque mulieres ad Noëmi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiæ tuæ, et vocaretur nomen ejus in Israël:
15他必提起你的精神,奉养你的老,因为是爱慕你的那儿妇所生的。有这儿妇比有七个儿子还好!」
15et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem: de nuru enim tua natus est, quæ te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.
16拿俄米 就把孩子抱在怀中,作他的养母。
16Susceptumque Noëmi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulæ fungebatur officio.
17邻舍的妇人说:「 拿俄米 得孩子了!」就给孩子起名叫 俄备得 。这 俄备得 是 耶西 的父, 耶西 是 大卫 的父。
17Vicinæ autem mulieris congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noëmi: vocaverunt nomen ejus Obed: hic est pater Isai, patris David.
18法勒斯 的后代记在下面: 法勒斯 生 希斯 ;
18Hæ sunt generationes Phares: Phares genuit Esron,
19希斯 生 兰 ; 兰 生 亚米拿达 ;
19Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab,
20亚米拿达 生 拿顺 ; 拿顺 生 撒门 ;
20Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon,
21撒门 生 波阿斯 ; 波阿斯 生 俄备得 ;
21Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,
22俄备得 生 耶西 ; 耶西 生 大卫 。
22Obed genuit Isai, Isai genuit David.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.