马可福音 7
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1有法利赛人和几个文士从 耶路撒冷 来,到耶稣那里聚集。
1Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.
2他们曾看见他的门徒中有人用俗手,就是没有洗的手,吃饭。(
2Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
3原来法利赛人和 犹太 人都拘守古人的遗传,若不仔细洗手就不吃饭;
3Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum:
4从市上来,若不洗浴也不吃饭;还有好些别的规矩,他们历代拘守,就是洗杯、罐、铜器 等物 。)
4et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum:
5法利赛人和文士问他说:「你的门徒为什么不照古人的遗传,用俗手吃饭呢?」
5et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?
6耶稣说:「 以赛亚 指着你们假冒为善之人所说的预言是不错的。如经上说: 这百姓用嘴唇尊敬我, 心却远离我。
6At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: [Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me:
7他们将人的吩咐当作道理教导人, 所以拜我也是枉然。
7in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.]
8你们是离弃 神的诫命,拘守人的遗传」;
8Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum: et alia similia his facitis multa.
9又说:「你们诚然是废弃 神的诫命,要守自己的遗传。
9Et dicebat illis: Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
10摩西 说:『当孝敬父母』;又说:『咒骂父母的,必治死他。』
10Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
11你们倒说:『人若对父母说:我所当奉给你的,已经作了各耳板』(各耳板就是供献的意思),
11Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:
12以后你们就不容他再奉养父母。
12et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
13这就是你们承接遗传,废了 神的道。你们还做许多这样的事。」
13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis.
14耶稣又叫众人来,对他们说:「你们都要听我的话,也要明白。
14Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.
15从外面进去的不能污秽人,惟有从里面出来的乃能污秽人。」
15Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.
no verse 16 in this text
16Si quis habet aures audiendi, audiat.
17耶稣离开众人,进了屋子,门徒就问他这比喻的意思。
17Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
18耶稣对他们说:「你们也是这样不明白吗?岂不晓得凡从外面进入的,不能污秽人,
18Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare:
19因为不是入他的心,乃是入他的肚腹,又落到茅厕里( 这是说 ,各样的食物都是洁净的)」;
19quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?
20又说:「从人里面出来的,那才能污秽人;
20Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
21因为从里面,就是从人心里,发出恶念、苟合、
21Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
22偷盗、凶杀、奸淫、贪婪、邪恶、诡诈、淫荡、嫉妒、谤 、骄傲、狂妄。
22furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
23这一切的恶都是从里面出来,且能污秽人。」
23Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
24耶稣从那里起身,往 泰尔 、 西顿 的境内去,进了一家,不愿意人知道,却隐藏不住。
24Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
25当下,有一个妇人,她的小女儿被污鬼附着,听见耶稣的事,就来俯伏在他脚前。
25Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.
26这妇人是 希腊 人,属 叙利腓尼基 族。她求耶稣赶出那鬼离开她的女儿。
26Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.
27耶稣对她说:「让儿女们先吃饱,不好拿儿女的饼丢给狗吃。」
27Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
28妇人回答说:「主啊,不错;但是狗在桌子底下也吃孩子们的碎渣儿。」
28At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
29耶稣对她说:「因这句话,你回去吧;鬼已经离开你的女儿了。」
29Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit dæmonium a filia tua.
30她就回家去,见小孩子躺在床上,鬼已经出去了。
30Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.
31耶稣又离了 泰尔 的境界,经过 西顿 ,就从 低加坡里 境内来到 加利利 海 。
31Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
32有人带着一个耳聋舌结的人来见耶稣,求他按手在他身上。
32Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
33耶稣领他离开众人,到一边去,就用指头探他的耳朵,吐唾沫抹他的舌头,
33Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus: et exspuens, tetigit linguam ejus:
34望天叹息,对他说:「以法大!」就是说:「开了吧!」
34et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire.
35他的耳朵就开了,舌结也解了,说话也清楚了。
35Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.
36耶稣嘱咐他们不要告诉人;但他越发嘱咐,他们越发传扬开了。
36Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant:
37众人分外希奇,说:「他所做的事都好,他连聋子也叫他们听见,哑巴也叫他们说话。」
37et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.