以斯帖记 8
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1当日, 亚哈随鲁 王把 犹大 人仇敌 哈曼 的家产赐给王后 以斯帖 。 末底改 也来到王面前,因为 以斯帖 已经告诉王, 末底改 是她的亲属。
1Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Judæorum, et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.
2王摘下自己的戒指,就是从 哈曼 追回的,给了 末底改 。 以斯帖 派 末底改 管理 哈曼 的家产。
2Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi jusserat, et tradidit Mardochæo. Esther autem constituit Mardochæum super domum suam.
3以斯帖 又俯伏在王脚前,流泪哀告,求他除掉 亚甲 族 哈曼 害 犹大 人的恶谋。
3Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque, et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitæ, et machinationes ejus pessimas quas excogitaverat contra Judæos, juberet irritas fieri.
4王向 以斯帖 伸出金杖; 以斯帖 就起来,站在王前,
4At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum clementiæ monstrabatur: illaque consurgens stetit ante eum,
5说:「 亚甲 族 哈米大他 的儿子 哈曼 设谋传旨,要杀灭在王各省的 犹大 人。现今王若愿意,我若在王眼前蒙恩,王若以为美,若喜悦我,请王另下旨意,废除 哈曼 所传的那旨意。
5et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis, veteres Aman litteræ, insidiatoris et hostis Judæorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire præceperat, corrigantur.
6我何忍见我本族的人受害?何忍见我同宗的人被灭呢?」
6Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei?
7亚哈随鲁 王对王后 以斯帖 和 犹大 人 末底改 说:「因 哈曼 要下手害 犹大 人,我已将他的家产赐给 以斯帖 ,人也将 哈曼 挂在木架上。
7Responditque rex Assuerus Esther reginæ, et Mardochæo Judæo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum jussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Judæos.
8现在你们可以随意奉王的名写谕旨给 犹大 人,用王的戒指盖印;因为奉王名所写、用王戒指盖印的谕旨,人都不能废除。」
8Scribite ergo Judæis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Hæc enim consuetudo erat, ut epistolis, quæ ex regis nomine mittebantur et illius annulo signatæ erant, nemo auderet contradicere.
9三月,就是西弯月二十三日,将王的书记召来,按着 末底改 所吩咐的,用各省的文字、各族的方言,并 犹大 人的文字方言写谕旨,传给那从 印度 直到 古实 一百二十七省的 犹大 人和总督省长首领。
9Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptæ sunt epistolæ, ut Mardochæus voluerat, ad Judæos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Æthiopiam præsidebant: provinciæ atque provinciæ, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judæis, prout legere poterant et audire.
10末底改 奉 亚哈随鲁 王的名写谕旨,用王的戒指盖印,交给骑御马圈快马的驿卒,传 到各处 。
10Ipsæque epistolæ, quæ regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatæ sunt, et missæ per veredarios: qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis prævenirent.
11谕旨中,王准各省各城的 犹大 人在一日之间,十二月,就是亚达月十三日,聚集保护性命,剪除杀戮灭绝那要攻击 犹大 人的一切仇敌和他们的妻子儿女,夺取他们的财为掠物。
11Quibus imperavit rex, ut convenirent Judæos per singulas civitates, et in unum præciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum conjugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent.
no verse 12 in this text
12Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi Adar.
13抄录这谕旨,颁行各省,宣告各族,使 犹大 人预备等候那日,在仇敌身上报仇。
13Summaque epistolæ hæc fuit, ut in omnibus terris ac populis qui regis Assueri subjacebant imperio, notum fieret paratos esse Judæos ad capiendam vindictam de hostibus suis.
14于是骑快马的驿卒被王命催促,急忙起行;谕旨也传遍 书珊 城。
14Egressique sunt veredarii celeres nuntia perferentes, et edictum regis pependit in Susan.
15末底改 穿着蓝色白色的朝服,头戴大金冠冕,又穿紫色细麻布的外袍,从王面前出来; 书珊 城的人民都欢呼快乐。
15Mardochæus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et æriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit atque lætata est.
16犹大 人有光荣,欢喜快乐而得尊贵。
16Judæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.
17王的谕旨所到的各省各城, 犹大 人都欢喜快乐,设摆筵宴,以那日为吉日。那国的人民,有许多因惧怕 犹大 人,就入了 犹大 籍。
17Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exultatio, epulæ atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cæremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.