以斯帖记 7
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1王带着 哈曼 来赴王后 以斯帖 的筵席。
1Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
2这第二次在酒席筵前,王又问 以斯帖 说:「王后 以斯帖 啊,你要什么,我必赐给你;你求什么,就是国的一半也必 为你 成就。」
2Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quæ est petitio tua, Esther, ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
3王后 以斯帖 回答说:「我若在王眼前蒙恩,王若以为美,我所愿的,是愿王将我的性命赐给我;我所求的,是求王将我的本族赐给我。
3Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro.
4因我和我的本族被卖了,要剪除杀戮灭绝我们。我们若被卖为奴为婢,我也闭口不言;但王的损失,敌人万不能补足。」
4Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem.
5亚哈随鲁 王问王后 以斯帖 说:「擅敢起意如此行的是谁?这人在哪里呢?」
5Respondensque rex Assuerus, ait: Quis est iste, et cujus potentiæ, ut hæc audeat facere?
6以斯帖 说:「仇人敌人就是这恶人 哈曼 !」 哈曼 在王和王后面前就甚惊惶。
6Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginæ ferre non sustinens.
7王便大怒,起来离开酒席往御园去了。 哈曼 见王定意要加罪与他,就起来,求王后 以斯帖 救命。
7Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua: intellexit enim a rege sibi paratum malum.
8王从御园回到酒席之处,见 哈曼 伏在 以斯帖 所靠的榻上;王说:「他竟敢在宫内、在我面前凌辱王后吗?」这话一出王口,人就蒙了 哈曼 的脸。
8Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus.
9伺候王的一个太监名叫 哈波拿 ,说:「 哈曼 为那救王有功的 末底改 做了五丈高的木架,现今立在 哈曼 家里。」王说:「把 哈曼 挂在其上。」
9Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum quod paraverat Mardochæo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo.
10于是人将 哈曼 挂在他为 末底改 所预备的木架上。王的忿怒这才止息。
10Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.