歌罗西书 4
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1你们作主人的,要公公平平地待仆人,因为知道你们也有一位主在天上。
1Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.
2你们要恒切祷告,在此警醒感恩。
2Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione:
3也要为我们祷告,求 神给我们开传道的门,能以讲基督的奥秘(我为此被捆锁),
3orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),
4叫我按着所该说的话将这奥秘发明出来。
4ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
5你们要爱惜光阴,用智慧与外人交往。
5In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes.
6你们的言语要常常带着和气, 好像 用盐调和,就可知道该怎样回答各人。
6Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
7有我亲爱的兄弟 推基古 要将我一切的事都告诉你们。他是忠心的执事,和我一同作主的仆人。
7Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino:
8我特意打发他到你们那里去,好叫你们知道我们的光景,又叫他安慰你们的心。
8quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra,
9我又打发一位亲爱忠心的兄弟 阿尼西谋 同去;他也是你们那里的人。他们要把这里一切的事都告诉你们。
9cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis.
10与我一同坐监的 亚里达古 问你们安。 巴拿巴 的表弟 马可 也问你们安。(说到这 马可 ,你们已经受了吩咐;他若到了你们那里,你们就接待他。)
10Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum:
11耶数 又称为 犹士都 ,也问你们安。奉割礼的人中,只有这三个人是为 神的国与我一同做工的,也是叫我心里得安慰的。
11et Jesus, qui dicitur Justus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.
12有你们那里的人,作基督耶稣仆人的 以巴弗 问你们安。他在祷告之间,常为你们竭力地祈求,愿你们在 神一切的旨意上得以完全,信心充足,能站立得稳。
12Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.
13他为你们和 老底嘉 并 希拉坡里 的弟兄多多地劳苦,这是我可以给他作见证的。
13Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli.
14所亲爱的医生 路加 和 底马 问你们安。
14Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
15请问 老底嘉 的弟兄和 宁法 ,并她家里的教会安。
15Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam.
16你们念了这书信,便交给 老底嘉 的教会,叫他们也念;你们也要念从 老底嘉 来的书信。
16Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur: et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis.
17要对 亚基布 说:「务要谨慎,尽你从主所受的职分。」
17Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.
18我— 保罗 亲笔问你们安。你们要记念我的捆锁。愿恩惠 常 与你们同在!
18Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.