Nehemiæ 2
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis: et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi: et eram quasi languidus ante faciem ejus.
1アルタクセルクセス王の第二十年、ニサンの月に、王の前にぶどう酒が置かれた。私はぶどう酒を取り、王に差し出した。それまで、王の前で悲しそうな顔をしたことはなかった。
2Dixitque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis:
2王は私に言った。「あなたは病気ではないのに、なぜ悲しそうな顔をしているのか。これは心の悲しみにほかならない。」 そこで、私は非常に恐れた。
3et dixi regi: Rex, in æternum vive: quare non mœreat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et portæ ejus combustæ sunt igni?
3私は王に言った。「王がとこしえに生きられますように。私の先祖の墓のある町が荒れ果て、その門が火で焼かれたままなのです。どうして悲しそうな顔をせずにいられましょうか。」
4Et ait mihi rex: Pro qua re postulas? Et oravi Deum cæli,
4すると、王は私に言った。「あなたは何を求めているのか。」 そこで私は天の神に祈った。
5et dixi ad regem: Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Judæam ad civitatem sepulchri patris mei, et ædificabo eam.
5私は王に言った。「もし王がよしとされ、このしもべが王のご好意を得ているなら、どうか私をユダへ、先祖の墓のある町へ遣わし、そこを再建させてください。」
6Dixitque mihi rex, et regina quæ sedebat juxta eum: Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris? Et placuit ante vultum regis, et misit me: et constitui ei tempus.
6王は私に言った。王妃も王のそばに座っていた。「旅にはどれほどかかるのか。いつ戻るのか。」 王は私を遣わすことをよしとされ、私は期限を申し上げた。
7Et dixi regi: Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans flumen, ut traducant me, donec veniam in Judæam:
7さらに私は王に言った。「もし王がよしとされるなら、私がユダに着くまで通行を許すよう、川の向こう側の総督たちへの手紙をお与えください。
8et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus, et muros civitatis, et domum quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum.
8また、神殿のそばの要塞の門、町の城壁、そして私が住む家の梁に用いる木材を与えるよう、王の森林の管理者アサフへの手紙もお与えください。」 私の神の恵み深い御手が私の上にあったので、王は私の願いを聞き入れた。
9Et veni ad duces regionis trans flumen, dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum principes militum, et equites.
9私は川の向こう側の総督たちのもとへ行き、王の手紙を渡した。王は軍の隊長たちと騎兵を私とともに遣わしていた。
10Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites: et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo qui quæreret prosperitatem filiorum Israël.
10ホロニ人サンバラテと、アモン人の役人トビヤはこれを聞き、イスラエルの子らの繁栄を図る者が来たことを、ひどく不快に思った。
11Et veni Jerusalem, et eram ibi tribus diebus.
11こうして私はエルサレムに着き、そこに三日間滞在した。
12Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Jerusalem: et jumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam.
12私は夜、数人の者とともに起き出した。私の神がエルサレムのために行うよう私の心に与えられたことを、だれにも話していなかった。私が乗っていた動物のほかには、一頭も連れていなかった。
13Et egressus sum per portam vallis nocte, et ante fontem draconis, et ad portam stercoris, et considerabam murum Jerusalem dissipatum, et portas ejus consumptas igni.
13私は夜、谷の門を出て、ジャッカルの井戸から糞の門へ進み、崩れたエルサレムの城壁と、火で焼け落ちた門を調べた。
14Et transivi ad portam fontis, et ad aquæductum regis, et non erat locus jumento cui sedebam ut transiret.
14それから泉の門と王の池へ進んだが、私の乗っていた動物が通れる場所がなかった。
15Et ascendi per torrentem nocte, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis, et redii.
15そこで私は夜のうちに谷川沿いに上って城壁を調べ、引き返して谷の門から入り、戻った。
16Magistratus autem nesciebant quo abiissem, aut quid ego facerem: sed et Judæis, et sacerdotibus, et optimatibus, et magistratibus, et reliquis qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram.
16役人たちは、私がどこへ行き、何をしたかを知らなかった。私はまだ、ユダヤ人にも、祭司にも、貴族にも、役人にも、その他の工事に携わる者にも、そのことを話していなかった。
17Et dixi eis: Vos nostis afflictionem in qua sumus: quia Jerusalem deserta est, et portæ ejus consumptæ sunt igni: venite, et ædificemus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium.
17そこで私は彼らに言った。「私たちが置かれている惨状を、あなたがたは見ている。エルサレムは荒れ果て、その門は火で焼かれている。さあ、エルサレムの城壁を建て直し、もはや恥を受けないようにしよう。」
18Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, et verba regis quæ locutus esset mihi, et aio: Surgamus, et ædificemus. Et confortatæ sunt manus eorum in bono.
18私は、私の上にあった神の恵み深い御手のことと、王が私に語った言葉を彼らに告げた。 彼らは「立ち上がって建てよう」と言い、この良い働きのために力を奮い起こした。
19Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque: Quæ est hæc res quam facitis? numquid contra regem vos rebellatis?
19しかし、ホロニ人サンバラテ、アモン人のしもべトビヤ、アラビア人ゲシェムがそれを聞いたとき、彼らは私たちを嘲笑し、見下して言った。「あなたがたがしているこのことは何だ。王に反逆しようとしているのか。」
20Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos: Deus cæli ipse nos juvat, et nos servi ejus sumus: surgamus et ædificemus: vobis autem non est pars, et justitia, et memoria in Jerusalem.
20私は彼らに答えた。「天の神が私たちを栄えさせてくださる。そのしもべである私たちは立ち上がって建てる。しかし、あなたがたにはエルサレムに何の分け前も、権利も、名を残す記録もない。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.