Nahum Propheta 2
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1[Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.
1打ち砕く者が、あなたに向かって上って来た。 要塞を守れ。 道を見張れ。 腰を強くせよ。 力の限り身を固めよ。
2Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.
2主はヤコブの栄え、 すなわちイスラエルの栄えを回復される。 荒らす者たちが彼らを荒らし、 そのぶどうの枝を損なったからだ。
3Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt.
3彼の勇士たちの盾は赤く、 勇敢な兵士たちは緋色の服をまとっている。 戦いに備える日、戦車は鋼鉄の光を放ち、 松の槍が振りかざされる。
4In itineribus conturbati sunt; quadrigæ collisæ sunt in plateis: aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
4戦車は通りを荒々しく走り、 広場を駆け巡る。 その姿はたいまつのようであり、 稲妻のように駆ける。
5Recordabitur fortium suorum; ruent in itineribus suis: velociter ascendent muros ejus, et præparabitur umbraculum.
5王は精鋭の兵を呼び集める。 彼らは進む途中でつまずく。 城壁へ急ぎ、 防御用の覆いが設けられる。
6Portæ fluviorum apertæ sunt, et templum ad solum dirutum.
6川の門は開かれ、 宮殿は崩れ落ちる。
7Et miles captivus abductus est, et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ, murmurantes in cordibus suis.
7定めは下った。 彼女は裸にされ、連れ去られる。 侍女たちは鳩のような声でうめき、 胸を打つ。
8Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ ejus; ipsi vero fugerunt. State, state ! et non est qui revertatur.
8ニネベは昔から、 水をたたえた池のようであった。 しかし今、人々は逃げ去る。 「止まれ、止まれ」と叫んでも、 振り返る者はいない。
9Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
9銀を略奪せよ。 金を略奪せよ。 宝には限りがなく、 あらゆる貴重な品が豊かにある。
10Dissipata est, et scissa, et dilacerata; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ.
10彼女は空になり、空虚となり、荒れ果てた。 心は溶け、膝は震え、 全身から血の気が引き、 すべての顔が青ざめる。
11Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis, et non est qui exterreat?
11獅子の巣はどこにあるのか。 若い獅子のえさ場はどこにあるのか。 そこでは雄獅子と雌獅子と子獅子が歩き回り、 彼らを恐れさせる者はいなかった。
12Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis, et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina.
12雄獅子は子獅子のために十分な獲物を引き裂き、 雌獅子のために獲物をかみ殺した。 洞穴を獲物で、 巣をえじきで満たした。
13Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra prædam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.]
13「見よ、私はあなたに立ち向かう」と、 万軍の主は言われる。 「私は彼女の戦車を煙の中で焼き、 剣はあなたの若い獅子たちを食い尽くす。 私はあなたの獲物を地から断ち、 あなたの使者たちの声は、もう聞かれない。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.