Iudicum 13
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini: qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis.
1イスラエルの人々は再び主の目に悪を行った。主は彼らを四十年の間、ペリシテ人の手に渡された。
2Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem.
2ツォルアのダン人の氏族に、マノアという名の一人の男がいた。彼の妻は不妊の女であり、子がなかった。
3Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis: sed concipies, et paries filium.
3主の使いがその女に現れて言った。「あなたは不妊で、子を産んだことがない。だが、あなたは身ごもり、男の子を産む。
4Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas:
4それゆえ今、どうか気をつけて、ぶどう酒や強い酒を飲まないようにし、どんな汚れたものも食べないようにしなさい。
5quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novacula: erit enim nazaræus Dei ab infantia sua et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum.
5あなたは身ごもり、男の子を産む。その頭にかみそりを当ててはならない。その子は胎内にいる時から神にささげられたナジル人となる。彼はペリシテ人の手からイスラエルを救い始める。」
6Quæ cum venisset ad maritum suum, dixit ei: Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere:
6女は夫のところへ来て告げた。「神の人が私のところに来られました。そのお姿は神の使いのようで、非常に畏れを起こさせるものでした。私は彼がどこから来られたのかお尋ねせず、彼もご自分の名を私に教えてはくださいませんでした。
7sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaræus Dei ab infantia sua, ex utero matris suæ usque ad diem mortis suæ.
7ただ、こう言われました。『あなたは身ごもり、男の子を産む。今からぶどう酒も強い酒も飲まず、汚れたものを何も食べてはならない。その子は胎内にいる時から死ぬ日まで、神にささげられたナジル人となる。』」
8Oravit itaque Manue Dominum, et ait: Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est.
8マノアは主に願った。「ああ、主よ。どうか、あなたが遣わされた神の人をもう一度私たちのところへ来させ、生まれる子に何をすべきか教えさせてください。」
9Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum angelus Dei uxori ejus sedenti in agro: Manue autem maritus ejus non erat cum ea. Quæ cum vidisset angelum,
9神はマノアの声に聞き入れられた。神の使いは、女が野に座っていたとき、再び女のところに来た。しかし彼女の夫マノアは彼女とともにいなかった。
10festinavit, et cucurrit ad virum suum: nuntiavitque ei, dicens: Ecce apparuit mihi vir, quem ante videram.
10女は急いで走り、夫に告げた。「あの日、私のところに来られた方が、また現れました。」
11Qui surrexit, et secutus est uxorem suam: veniensque ad virum, dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum.
11マノアは立ち上がって妻の後について行き、その人のところに来て彼に言った。「あなたはあの女と話した方ですか。」 彼は言った。「私である。」
12Cui Manue: Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer? aut a quo se observare debebit?
12マノアは言った。「あなたの言葉が実現するとき、その子はどのように生き、何をすべきでしょうか。」
13Dixitque angelus Domini ad Manue: Ab omnibus, quæ locutus sum uxori tuæ, abstineat se,
13主の使いはマノアに言った。「私が女に言ったすべてのことについて、彼女は気をつけなければならない。
14et quidquid ex vinea nascitur, non comedat: vinum et siceram non bibat; nullo vescatur immundo: et quod ei præcepi, impleat atque custodiat.
14彼女はぶどうの木から生じるものを一切食べてはならず、ぶどう酒や強い酒を飲んでもならず、またどんな汚れたものも食べてはならない。私が彼女に命じたすべてのことを、彼女は守らなければならない。」
15Dixitque Manue ad angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi hædum de capris.
15マノアは主の使いに言った。「どうか、私たちがあなたを引き留めて、あなたのために子やぎ一匹を用意させてください。」
16Cui respondit angelus: Si me cogis, non comedam panes tuos: si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset.
16主の使いはマノアに言った。「あなたが私を引き留めても、私はあなたの食物を食べない。全焼のささげ物を用意するなら、主にささげなさい。」マノアは、その方が主の使いであるとは知らなかった。
17Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te?
17マノアは主の使いに言った。「あなたの名は何といいますか。あなたの言葉が実現したとき、私たちがあなたをあがめるためです。」
18Cui ille respondit: Cur quæris nomen meum, quod est mirabile?
18主の使いは言った。「なぜ私の名を尋ねるのか。それは理解を超えている。 」
19Tulit itaque Manue hædum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor ejus intuebantur.
19そこでマノアは子やぎと穀物のささげ物を取り、それを岩の上で主にささげた。すると、マノアとその妻が見ている間に、使いは不思議なことを行った。
20Cumque ascenderet flamma altaris in cælum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram,
20祭壇から天に向かって炎が上ったとき、主の使いが祭壇の炎の中を上って行ったのである。マノアとその妻はそれを見て、地にひれ伏した。
21et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse,
21しかし主の使いは、マノアやその妻に二度と現れなかった。そのときマノアは、彼が主の使いであったことを知った。
22et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum.
22マノアは妻に言った。「私たちは神を見てしまったので、間違いなく死ぬだろう。」
23Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis hæc omnia, neque ea quæ sunt ventura dixisset.
23妻は言った。「もし主が私たちを殺そうと望んでおられたなら、私たちの手から全焼のささげ物と穀物のささげ物を受け取られず、これらすべてを見せることも、今このようなことを告げることもなさらなかったでしょう。」
24Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus.
24女は男の子を産み、彼をサムソンと名付けた。その子は成長し、主は彼を祝福された。
25Cœpitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.
25主の霊は、ツォルアとエシュタオルの間にあるマハネ・ダンで、彼を奮い立たせ始めた。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.