Hiezechielis Prophetæ
Chapter 36
Clementine Vulgate, 1598
vs Freedom Bible (フリー…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Hiezechielis Prophetæ 36

Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices: [Montes Israël, audite verbum Domini.
1「人の子よ、イスラエルの山々に向かって預言し、こう言え。『イスラエルの山々よ、主の言葉を聞け。
2Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: Euge, altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis:
2主なる神はこう言われる。「敵があなたがたに向かって、『ああ、思いどおりだ。昔からの高き所は、われわれの所有となった』と言った。」』
3propterea vaticinare, et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in hæreditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguæ et opprobrium populi,
3それゆえ、預言して言え。『主なる神はこう言われる。「彼らはあなたがたを荒れ果てさせ、四方からのみ尽くし、残された諸国の所有物にしようとした。あなたがたは人々の口に上り、民の悪評の的となった。」
4propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis, parietinis et urbibus derelictis, quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum.
4それゆえ、イスラエルの山々よ、主なる神の言葉を聞け。主なる神は、山々と丘、水の流れる谷と低地、荒れ果てた廃墟と見捨てられた町々、すなわち周囲に残された諸国の略奪物となり、あざけりとなった所にこう言われる。
5Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumæa universa, quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio, et toto corde et ex animo, et ejecerunt eam ut vastarent:
5それゆえ、主なる神はこう言われる。「わたしは、ねたみの火のうちに、残された諸国とエドム全土に向かって語った。彼らは心から喜び、心の底からの侮りをもって、わたしの地を自分たちの所有とし、略奪物にしようとした。」』
6idcirco vaticinare super humum Israël, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis.
6それゆえ、イスラエルの地について預言し、山々と丘、水の流れる谷と低地に言え。『主なる神はこう言われる。「見よ、あなたがたが諸国の辱めを負ったので、わたしはねたみと憤りのうちに語った。」
7Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam, ut gentes quæ in circuitu vestro sunt, ipsæ confusionem suam portent.
7それゆえ、主なる神はこう言われる。「わたしは誓った。あなたがたの周囲にいる諸国は、必ず自分たちの辱めを負う。
8Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israël: prope enim est ut veniat.
8しかし、イスラエルの山々よ、あなたがたは枝を伸ばし、わたしの民イスラエルのために実を結ぶ。彼らが帰って来る時が近いからである。
9Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos: et arabimini, et accipietis sementem.
9見よ、わたしはあなたがたの味方である。わたしはあなたがたに心を向ける。あなたがたは耕され、種をまかれる。
10Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël: et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
10わたしはあなたがたの上に人を増やす。イスラエルの全家、そのすべてを増やす。町々には人が住み、廃墟は建て直される。
11Et replebo vos hominibus et jumentis, et multiplicabuntur, et crescent: et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio: et scietis quia ego Dominus.
11わたしはあなたがたの上に人と動物を増やす。彼らは増え、実り豊かになる。わたしは、以前のようにあなたがたに人を住まわせ、初めのころよりも良くする。そのとき、あなたがたは、わたしが主であることを知る。
12Et adducam super vos homines, populum meum Israël, et hæreditate possidebunt te: et eris eis in hæreditatem, et non addes ultra ut absque eis sis.
12わたしは人々、すなわち、わたしの民イスラエルをあなたがたの上に歩ませる。彼らはあなたがたを所有し、あなたがたは彼らの相続地となる。あなたがたは二度と彼らから子を奪わない。」
13Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam:
13主なる神はこう言われる。「人々はあなたがたに、『あなたは人を食い尽くし、自分の国民から子を奪ってきた』と言っている。
14propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus.
14それゆえ、あなたはもはや人を食い尽くさず、自分の国民から子を奪うこともない」と主なる神は言われる。
15Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis: et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus.]
15「わたしは、あなたに諸国からの辱めを二度と聞かせない。あなたは諸民族からのそしりを二度と負わず、自分の国民を二度とつまずかせない」と主なる神は言われる。』」
16Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
16さらに、主の言葉が私に臨んだ。
17[Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis: juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me.
17「人の子よ、イスラエルの家が自分たちの地に住んでいたとき、彼らはその歩みと行いによって地を汚した。わたしの前では、彼らの歩みは月経による女の汚れのようであった。
18Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam.
18それゆえ、彼らがその地で流した血と、その偶像によって地を汚したことのために、わたしは彼らの上に憤りを注いだ。
19Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras: juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.
19わたしは彼らを諸国の間に散らし、国々の中に追い散らした。彼らの歩みと行いに従って彼らを裁いた。
20Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt: et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt.
20彼らが行った諸国で、彼らはわたしの聖なる名を汚した。人々が彼らについて、『この者たちは主の民でありながら、主の地を離れた』と言ったからである。
21Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.
21しかし、わたしは、イスラエルの家が行った諸国の中で汚した、わたしの聖なる名を惜しんだ。
22Idcirco dices domui Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.
22それゆえ、イスラエルの家に言え。『主なる神はこう言われる。「イスラエルの家よ、わたしがこれを行うのは、あなたがたのためではない。あなたがたが行った諸国の中で汚した、わたしの聖なる名のためである。
23Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum: ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.
23わたしは、諸国の中で汚されたわたしの大いなる名、あなたがたが彼らの中で汚した名を聖なるものとする。わたしが諸国の目の前で、あなたがたのうちに自らが聖なる者であることを示すとき、彼らは、わたしが主であることを知る」と主なる神は言われる。
24Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.
24わたしはあなたがたを諸国の中から取り、すべての国々から集め、あなたがた自身の地へ連れて行く。
25Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.
25わたしは清い水をあなたがたの上に振りかける。あなたがたは清くなる。わたしは、あなたがたのすべての汚れと、すべての偶像からあなたがたを清める。
26Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.
26わたしはあなたがたに新しい心を与え、あなたがたのうちに新しい霊を置く。あなたがたの肉体から石の心を取り除き、肉の心を与える。
27Et spiritum meum ponam in medio vestri: et faciam ut in præceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini.
27わたしはあなたがたのうちにわたしの霊を置き、わたしの掟に従って歩ませる。あなたがたはわたしの定めを守り、それを行う。
28Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris: et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
28あなたがたは、わたしがあなたがたの先祖に与えた地に住む。あなたがたはわたしの民となり、わたしはあなたがたの神となる。
29Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris: et vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem.
29わたしはあなたがたを、すべての汚れから救う。わたしは穀物を呼び寄せて増やし、あなたがたの上に飢饉をもたらさない。
30Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.
30わたしは木の実と畑の産物を増やす。あなたがたが諸国の間で、飢饉による辱めを二度と受けないためである。
31Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum: et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra.
31そのとき、あなたがたは自分たちの悪い歩みと、良くない行いを思い出し、自分たちの不義と忌むべき行いのために、自分自身を忌み嫌う。
32Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis: confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.]
32わたしがこれを行うのは、あなたがたのためではない」と主なる神は言われる。「そのことを知れ。イスラエルの家よ、自分たちの歩みを恥じ、辱められよ。
33[Hæc dicit Dominus Deus: In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitari fecero urbes, et instauravero ruinosa,
33主なる神はこう言われる。わたしがあなたがたをすべての不義から清める日に、町々に人を住まわせ、廃墟を建て直す。
34et terra deserta fuerit exculta, quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,
34荒れ果てていた地は、通り過ぎるすべての者の目に荒れ地と見えていたが、耕されるようになる。
35dicent: Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis: et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt.
35人々は、『荒れ果てていたこの地は、エデンの園のようになった。廃墟となり、荒れ果て、破壊されていた町々は、城壁で囲まれ、人が住んでいる』と言う。
36Et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta: ego Dominus locutus sim, et fecerim.
36そのとき、あなたがたの周囲に残された諸国は、主であるわたしが、破壊された所を建て直し、荒れ果てていた所に植えたことを知る。主であるわたしが語り、それを行う。
37Hæc dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum,
37主なる神はこう言われる。このことについても、わたしはイスラエルの家の願いを聞き入れ、彼らのために行う。わたしは彼らを、羊の群れのように増やす。
38ut gregem sanctum, ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus: sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum: et scient quia ego Dominus.]
38いけにえの羊の群れのように、定められた祭りの時のエルサレムの羊の群れのように、廃墟となった町々は人の群れで満ちる。そのとき、彼らは、わたしが主であることを知る。』」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.