Esther
Chapter 3
Clementine Vulgate, 1598
vs Freedom Bible (フリー…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Esther 3

Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Post hæc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat.
1これらのことの後、アハシュエロス王はアガグ人ハメダタの子ハマンを昇進させ、重用し、王とともにいるすべての高官より高い地位に就かせた。
2Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim præceperat eis imperator: solus Mardochæus non flectebat genu, neque adorabat eum.
2王の門にいた王の家臣たちは皆、ハマンの前にひざまずき、ひれ伏して敬意を表した。王が彼についてそう命じていたからである。しかしモルデカイは、ひざまずくことも、ひれ伏すこともしなかった。
3Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii præsidebant: Cur præter ceteros non observas mandatum regis?
3そこで王の門にいた家臣たちはモルデカイに言った。「なぜ王の命令に背くのか。」
4Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia: dixerat enim eis se esse Judæum.
4彼らは毎日語りかけたが、モルデカイは耳を貸さなかった。そこで彼らは、その言い分が通るかどうかを見るため、ハマンに告げた。モルデカイが自分はユダヤ人だと明かしていたからである。
5Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochæus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde,
5ハマンは、モルデカイが自分の前にひざまずかず、ひれ伏しもしないのを見て、激しい怒りに満たされた。
6et pro nihilo duxit in unum Mardochæum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Judææ; magisque voluit omnem Judæorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.
6だがモルデカイ一人に手を下すだけでは足りないと考えた。モルデカイの民族を知らされていたので、ハマンはアハシュエロスの全王国にいるすべてのユダヤ人、すなわちモルデカイの民を滅ぼそうと企てた。
7Mense primo (cujus vocabulum est Nisan), anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quæ hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judæorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar.
7アハシュエロス王の治世第十二年、第一の月、すなわちニサンの月に、ハマンの前でプル、すなわちくじが日ごと、月ごとに投げられ、第十二の月、すなわちアダルの月が選ばれた。
8Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et cæremoniis, insuper et regis scita contemnens: et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.
8ハマンはアハシュエロス王に言った。「王国の全州で、諸民族の間に散らされ、離れ離れに暮らしている一つの民族がいます。その法はどの民の法とも異なり、王の法令にも従いません。この民を放置することは、王の利益になりません。
9Si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazæ tuæ.
9王がよしとされるなら、彼らを滅ぼす勅令をお書きください。私は一万タラントの銀を、王の事務をつかさどる者たちに量り渡し、王の宝物庫に納めさせます。」
10Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judæorum,
10王は手から印章の指輪を外し、ユダヤ人の敵であるアガグ人ハメダタの子ハマンに渡した。
11dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit; de populo age quod tibi placet.
11王はハマンに言った。「その銀も、その民も、あなたに任せる。あなたのよいと思うようにせよ。」
12Vocatique sunt scribæ regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis: et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quæque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litteræ signatæ ipsius annulo
12第一の月の十三日に王の書記官たちが召集され、ハマンの命じたことがすべて、王の総督、各州の長官、各民族の高官に宛てて、それぞれの州の文字、それぞれの民の言語で書かれた。書状はアハシュエロス王の名で記され、王の印章の指輪で封印された。
13missæ sunt per cursores regis ad universas provincias, ut occiderent atque delerent omnes Judæos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar; et bona eorum diriperent.
13書状は急使によって王の全州に送られた。それは、第十二の月、すなわちアダルの月の十三日という一日のうちに、若者も老人も、子どもも女も、すべてのユダヤ人を滅ぼし、殺し、絶やし、その財産を略奪せよというものだった。
14Summa autem epistolarum hæc fuit, ut omnes provinciæ scirent, et pararent se ad prædictam diem.
14この文書の写しは、すべての民がその日に備えるよう、各州で法令として公示された。
15Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Judæis, qui in urbe erant, flentibus.
15急使たちは王命によって急ぎ出発し、法令はスサの宮殿でも発布された。王とハマンは座って酒を飲んでいたが、スサの町は混乱に包まれた。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.