啟示錄 14
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1我又觀看,見羔羊站在 錫安山 ,同他又有十四萬四千人,都有他的名和他父的名寫在額上。
1Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis.
2我聽見從天上有聲音,像眾水的聲音和大雷的聲音,並且我所聽見的好像彈琴的所彈的琴聲。
2Et audivi vocem de cælo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni: et vocem, quam audivi, sicut citharœdorum citharizantium in citharis suis.
3他們在寶座前,並在四活物和眾長老前唱歌,彷彿是新歌;除了從地上買來的那十四萬四千人以外,沒有人能學這歌。
3Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra.
4這些人未曾沾染婦女,他們原是童身。羔羊無論往哪裏去,他們都跟隨他。他們是從人間買來的,作初熟的果子歸與上帝和羔羊。
4Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiæ Deo, et Agno:
5在他們口中察不出謊言來;他們是沒有瑕疵的。
5et in ore eorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei.
6我又看見另有一位天使飛在空中,有永遠的福音要傳給住在地上的人,就是各國、各族、各方、各民。
6Et vidi alterum angelum volantem per medium cæli, habentem Evangelium æternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum:
7他大聲說:「應當敬畏上帝,將榮耀歸給他!因他施行審判的時候已經到了。應當敬拜那創造天地海和眾水泉源的。」
7dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquarum.
8又有第二位天使接着說:「叫萬民喝邪淫、大怒之酒的 巴比倫 大城傾倒了!傾倒了!」
8Et alius angelus secutus est dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna: quæ a vino iræ fornicationis suæ potavit omnes gentes.
9又有第三位天使接着他們,大聲說:「若有人拜獸和獸像,在額上或在手上受了印記,
9Et tertius angelus secutus est illos, dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit caracterem in fronte sua, aut in manu sua:
10這人也必喝上帝大怒的酒;此酒斟在上帝忿怒的杯中純一不雜。他要在聖天使和羔羊面前,在火與硫磺之中受痛苦。
10et hic bibet de vino iræ Dei, quod mistum est mero in calice iræ ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni:
11他受痛苦的煙往上冒,直到永永遠遠。那些拜獸和獸像,受牠名之印記的,晝夜不得安寧。」
11et fumus tormentorum eorum ascendet in sæcula sæculorum: nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam, et imaginem ejus, et si quis acceperit caracterem nominis ejus.
12聖徒的忍耐就在此;他們是守上帝誡命和耶穌真道的。
12Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu.
13我聽見從天上有聲音說:「你要寫下:從今以後,在主裏面而死的人有福了!」 聖 靈說:「是的,他們息了自己的勞苦,做工的果效也隨着他們。」
13Et audivi vocem de cælo, dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos.
14我又觀看,見有一片白雲,雲上坐着一位好像人子,頭上戴着金冠冕,手裏拿着快鐮刀。
14Et vidi: et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam.
15又有一位天使從殿中出來,向那坐在雲上的大聲喊着說:「伸出你的鐮刀來收割;因為收割的時候已經到了,地上的莊稼已經熟透了。」
15Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ.
16那坐在雲上的,就把鐮刀扔在地上,地上的莊稼就被收割了。
16Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra.
17又有一位天使從天上的殿中出來,他也拿着快鐮刀。
17Et alius angelus exivit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam.
18又有一位天使從祭壇中出來,是有權柄管火的,向拿着快鐮刀的大聲喊着說:「伸出快鐮刀來,收取地上葡萄樹的果子,因為葡萄熟透了!」
18Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ: quoniam maturæ sunt uvæ ejus.
19那天使就把鐮刀扔在地上,收取了地上的葡萄,丟在上帝忿怒的大酒醡中。
19Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terræ, et misit in lacum iræ Dei magnum:
20那酒醡踹在城外,就有血從酒醡裏流出來,高到馬的嚼環,遠有六百里。
20et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.