啟示錄 11
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1有一根葦子賜給我,當作量度的杖;且有話說:「起來!將上帝的殿和祭壇,並在殿中禮拜的人都量一量。
1Et datus est mihi calamus similis virgæ, et dictum est mihi: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo:
2只是殿外的院子要留下不用量,因為這是給了外邦人的;他們要踐踏聖城四十二個月。
2atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud: quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus:
3我要使我那兩個見證人,穿着毛衣,傳道一千二百六十天。」
3et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis.
4他們就是那兩棵橄欖樹,兩個燈臺,立在世界之主面前的。
4Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes.
5若有人想要害他們,就有火從他們口中出來,燒滅仇敵。凡想要害他們的都必這樣被殺。
5Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum: et si quis voluerit eos lædere, sic oportet eum occidi.
6這二人有權柄,在他們傳道的日子叫天閉塞不下雨;又有權柄叫水變為血,並且能隨時隨意用各樣的災殃攻擊世界。
6Hi habent potestatem claudendi cælum, ne pluat diebus prophetiæ ipsorum: et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint.
7他們作完見證的時候,那從無底坑裏上來的獸必與他們交戰,並且得勝,把他們殺了。
7Et cum finierint testimonium suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos.
8他們的屍首就倒在大城裏的街上;這城按着靈意叫 所多瑪 ,又叫 埃及 ,就是他們的主釘十字架之處。
8Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnæ, quæ vocatur spiritualiter Sodoma, et Ægyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est.
9從各民、各族、各方、各國中,有人觀看他們的屍首三天半,又不許把屍首放在墳墓裏。
9Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium: et corpora eorum non sinent poni in monumentis:
10住在地上的人就為他們歡喜快樂,互相餽送禮物,因這兩位先知曾叫住在地上的人受痛苦。
10et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur: et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui habitabant super terram.
11過了這三天半,有生氣從上帝那裏進入他們裏面,他們就站起來;看見他們的人甚是害怕。
11Et post dies tres et dimidium, spiritus vitæ a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos.
12兩位先知聽見有大聲音從天上來,對他們說:「上到這裏來。」他們就駕着雲上了天,他們的仇敵也看見了。
12Et audierunt vocem magnam de cælo, dicentem eis: Ascendite huc. Et ascenderunt in cælum in nube: et viderunt illos inimici eorum.
13正在那時候,地大震動,城就倒塌了十分之一,因地震而死的有七千人;其餘的都恐懼,歸榮耀給天上的上帝。
13Et in illa hora factus est terræmotus magnus, et decima pars civitatis cecidit: et occisa sunt in terræmotu nomina hominum septem millia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo cæli.
14第二樣災禍過去,第三樣災禍快到了。
14Væ secundum abiit: et ecce væ tertium veniet cito.
15第七位天使吹號,天上就有大聲音說: 世上的國成了我主和主基督的國; 他要作王,直到永永遠遠。
15Et septimus angelus tuba cecinit: et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes: Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in sæcula sæculorum. Amen.
16在上帝面前,坐在自己位上的二十四位長老,就面伏於地,敬拜上帝,
16Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes:
17說: 昔在、今在的主上帝- 全能者啊,我們感謝你! 因你執掌大權作王了。
17Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es: quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti.
18外邦發怒,你的忿怒也臨到了; 審判死人的時候也到了。 你的僕人眾先知和眾聖徒, 凡敬畏你名的人, 連大帶小得賞賜的時候也到了。 你敗壞那些敗壞世界之人的時候也就到了。
18Et iratæ sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram.
19當時,上帝天上的殿開了,在他殿中現出他的約櫃。隨後有閃電、聲音、雷轟、地震、大雹。
19Et apertum est templum Dei in cælo: et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terræmotus, et grando magna.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.