民數記
Chapter 16
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1利未 的曾孫、 哥轄 的孫子、 以斯哈 的兒子 可拉 ,和 呂便 子孫中 以利押 的兒子 大坍 、 亞比蘭 ,與 比勒 的兒子 安 ,
1Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,
2並 以色列 會中的二百五十個首領,就是有名望選入會中的人,在 摩西 面前一同起來,
2surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ, et qui tempore concilii per nomina vocabantur.
3聚集攻擊 摩西 、 亞倫 ,說:「你們擅自專權!全會眾個個既是聖潔,耶和華也在他們中間,你們為甚麼自高,超過耶和華的會眾呢?」
3Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini?
4摩西 聽見這話就俯伏在地,
4Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem:
5對 可拉 和他一黨的人說:「到了早晨,耶和華必指示誰是屬他的,誰是聖潔的,就叫誰親近他;他所揀選的是誰,必叫誰親近他。
5locutusque ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei.
6可拉 啊,你們要這樣行,你和你的一黨要拿香爐來。
6Hoc igitur facite: tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum:
7明日,在耶和華面前,把火盛在爐中,把香放在其上。耶和華揀選誰,誰就為聖潔。你們這 利未 的子孫擅自專權了!」
7et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino: et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus: multum erigimini filii Levi.
8摩西 又對 可拉 說:「 利未 的子孫哪,你們聽我說!
8Dixitque rursum ad Core: Audite, filii Levi:
9以色列 的上帝從 以色列 會中將你們分別出來,使你們親近他,辦耶和華帳幕的事,並站在會眾面前替他們當差。
9num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei?
10耶和華又使你和你一切弟兄- 利未 的子孫-一同親近他,這豈為小事?你們還要求祭司的職任嗎?
10idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,
11你和你一黨的人聚集是要攻擊耶和華。 亞倫 算甚麼,你們竟向他發怨言呢?」
11et omnis globus tuus stet contra Dominum? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum?
12摩西 打發人去召 以利押 的兒子 大坍 、 亞比蘭 。他們說:「我們不上去!
12Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Qui responderunt: Non venimus.
13你將我們從流奶與蜜之地領上來,要在曠野殺我們,這豈為小事?你還要自立為王轄管我們嗎?
13Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quæ lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri?
14並且你沒有將我們領到流奶與蜜之地,也沒有把田地和葡萄園給我們為業。難道你要剜這些人的眼睛嗎?我們不上去!」
14Revera induxisti nos in terram, quæ fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum: an et oculos nostros vis eruere? non venimus.
15摩西 就甚發怒,對耶和華說:「求你不要享受他們的供物。我並沒有奪過他們一匹驢,也沒有害過他們一個人。」
15Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum: Ne respicias sacrificia eorum: tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum.
16摩西 對 可拉 說:「明天,你和你一黨的人,並 亞倫 ,都要站在耶和華面前;
16Dixitque ad Core: Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.
17各人要拿一個香爐,共二百五十個,把香放在上面,到耶和華面前。你和 亞倫 也各拿自己的香爐。」
17Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula: Aaron quoque teneat thuribulum suum.
18於是他們各人拿一個香爐,盛上火,加上香,同 摩西 、 亞倫 站在會幕門前。
18Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron,
19可拉 招聚全會眾到會幕門前,要攻擊 摩西 、 亞倫 ;耶和華的榮光就向全會眾顯現。
19et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini.
20耶和華曉諭 摩西 、 亞倫 說:
20Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait:
21「你們離開這會眾,我好在轉眼之間把他們滅絕。」
21Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam.
22摩西 、 亞倫 就俯伏在地,說:「上帝,萬人之靈的上帝啊,一人犯罪,你就要向全會眾發怒嗎?」
22Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet?
23耶和華曉諭 摩西 說:
23Et ait Dominus ad Moysen:
24「你吩咐會眾說:『你們離開 可拉 、 大坍 、 亞比蘭 帳棚的四圍。』」
24Præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron.
25摩西 起來,往 大坍 、 亞比蘭 那裏去; 以色列 的長老也隨着他去。
25Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron: et sequentibus eum senioribus Israël,
26他吩咐會眾說:「你們離開這惡人的帳棚吧,他們的物件,甚麼都不可摸,恐怕你們陷在他們的罪中,與他們一同消滅。」
26dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.
27於是眾人離開 可拉 、 大坍 、 亞比蘭 帳棚的四圍。 大坍 、 亞比蘭 帶着妻子、兒女、小孩子,都出來,站在自己的帳棚門口。
27Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia.
28摩西 說:「我行的這一切事本不是憑我自己心意行的,乃是耶和華打發我行的,必有證據使你們知道。
28Et ait Moyses: In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim:
29這些人死若與世人無異,或是他們所遭的與世人相同,就不是耶和華打發我來的。
29si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus:
30倘若耶和華創作一件新事,使地開口,把他們和一切屬他們的都吞下去,叫他們活活地墜落陰間,你們就明白這些人是藐視耶和華了。」
30sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.
31摩西 剛說完了這一切話,他們腳下的地就開了口,
31Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum:
32把他們和他們的家眷,並一切屬 可拉 的人丁、財物,都吞下去。
32et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,
33這樣,他們和一切屬他們的,都活活地墜落陰間;地口在他們上頭照舊合閉,他們就從會中滅亡。
33descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.
34在他們四圍的 以色列 眾人聽他們呼號,就都逃跑,說:「恐怕地也把我們吞下去。」
34At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat.
35又有火從耶和華那裏出來,燒滅了那獻香的二百五十個人。
35Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.
36耶和華曉諭 摩西 說:
36Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
37「你吩咐祭司 亞倫 的兒子 以利亞撒 從火中撿起那些香爐來,把火撒在別處,因為那些香爐是聖的。
37Præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quæ jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat: quoniam sanctificata sunt
38把那些犯罪、自害己命之人的香爐,叫人錘成片子,用以包壇。那些香爐本是他們在耶和華面前獻過的,所以是聖的,並且可以給 以色列 人作記號。」
38in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël.
39於是祭司 以利亞撒 將被燒之人所獻的銅香爐拿來,人就錘出來,用以包壇,
39Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula ænea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari:
40給 以色列 人作紀念,使 亞倫 後裔之外的人不得近前來在耶和華面前燒香,免得他遭 可拉 和他一黨所遭的。這乃是照耶和華藉着 摩西 所吩咐的。
40ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.
41第二天, 以色列 全會眾都向 摩西 、 亞倫 發怨言說:「你們殺了耶和華的百姓了。」
41Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini.
42會眾聚集攻擊 摩西 、 亞倫 的時候,向會幕觀看,不料,有雲彩遮蓋了,耶和華的榮光顯現。
42Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret,
43摩西 、 亞倫 就來到會幕前。
43Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.
44耶和華吩咐 摩西 說:
44Dixitque Dominus ad Moysen:
45「你們離開這會眾,我好在轉眼之間把他們滅絕。」他們二人就俯伏於地。
45Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra,
46摩西 對 亞倫 說:「拿你的香爐,把壇上的火盛在其中,又加上香,快快帶到會眾那裏,為他們贖罪;因為有忿怒從耶和華那裏出來,瘟疫已經發作了。」
46dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis: jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit.
47亞倫 照着 摩西 所說的拿來,跑到會中,不料,瘟疫在百姓中已經發作了。他就加上香,為百姓贖罪。
47Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama:
48他站在活人死人中間,瘟疫就止住了。
48et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.
49除了因 可拉 事情死的以外,遭瘟疫死的,共有一萬四千七百人。
49Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.
50亞倫 回到會幕門口,到 摩西 那裏,瘟疫已經止住了。
50Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi fœderis postquam quievit interitus.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.