士師記 11
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1基列 人 耶弗他 是個大能的勇士,是妓女的兒子。 耶弗他 是 基列 所生的。
1Fuit illo tempore Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad.
2基列 的妻也生了幾個兒子:他妻所生的兒子長大了,就趕逐 耶弗他 ,說:「你不可在我們父家承受產業,因為你是妓女的兒子。」
2Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios: qui postquam creverant, ejecerunt Jephte, dicentes: Hæres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es.
3耶弗他 就逃避他的弟兄,去住在 陀伯 地,有些匪徒到他那裏聚集,與他一同出入。
3Quos ille fugiens atque devitans, habitavit in terra Tob: congregatique sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et quasi principem sequebantur.
4過了些日子, 亞捫 人攻打 以色列 。
4In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israël.
5亞捫 人攻打 以色列 的時候, 基列 的長老到 陀伯 地去,要叫 耶弗他 回來;
5Quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Jephte de terra Tob:
6對 耶弗他 說:「請你來作我們的元帥,我們好與 亞捫 人爭戰。」
6dixeruntque ad eum: Veni et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon.
7耶弗他 回答 基列 的長老說:「從前你們不是恨我、趕逐我出離父家嗎?現在你們遭遇急難為何到我這裏來呢?」
7Quibus ille respondit: Nonne vos estis, qui odistis me, et ejecistis de domo patris mei? et nunc venistis ad me necessitate compulsi.
8基列 的長老回答 耶弗他 說:「現在我們到你這裏來,是要你同我們去,與 亞捫 人爭戰;你可以作 基列 一切居民的領袖。」
8Dixeruntque principes Galaad ad Jephte: Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad.
9耶弗他 對 基列 的長老說:「你們叫我回去,與 亞捫 人爭戰,耶和華把他交給我,我可以作你們的領袖嗎?」
9Jephte quoque dixit eis: Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps?
10基列 的長老回答 耶弗他 說:「有耶和華在你我中間作見證,我們必定照你的話行。」
10Qui responderunt ei: Dominus, qui hæc audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus.
11於是 耶弗他 同 基列 的長老回去,百姓就立 耶弗他 作領袖、作元帥。 耶弗他 在 米斯巴 將自己的一切話陳明在耶和華面前。
11Abiit itaque Jephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha.
12耶弗他 打發使者去見 亞捫 人的王,說:「你與我有甚麼相干,竟來到我國中攻打我呢?」
12Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam?
13亞捫 人的王回答 耶弗他 的使者說:「因為 以色列 人從 埃及 上來的時候佔據我的地,從 亞嫩河 到 雅博河 ,直到 約旦河 。現在你要好好地將這 地 歸還吧!」
13Quibus ille respondit: Quia tulit Israël terram meam, quando ascendit de Ægypto, a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem: nunc ergo cum pace redde mihi eam.
14耶弗他 又打發使者去見 亞捫 人的王,
14Per quos rursum mandavit Jephte, et imperavit eis ut dicerent regi Ammon:
15對他說:「 耶弗他 如此說, 以色列 人並沒有佔據 摩押 地和 亞捫 人的地。
15Hæc dicit Jephte: Non tulit Israël terram Moab, nec terram filiorum Ammon:
16以色列 人從 埃及 上來乃是經過曠野到 紅海 ,來到 加低斯 ,
16sed quando de Ægypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades.
17就打發使者去見 以東 王,說:『求你容我從你的地經過。』 以東 王卻不應允。又照樣打發使者去見 摩押 王,他也不允准。 以色列 人就住在 加低斯 。
17Misitque nuntios ad regem Edom, dicens: Dimitte me ut transeam per terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse transitum præbere contempsit. Mansit itaque in Cades,
18他們又經過曠野,繞着 以東 和 摩押 地,從 摩押 地的東邊過來,在 亞嫩河 邊安營,並沒有入 摩押 的境內,因為 亞嫩河 是 摩押 的邊界。
18et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab: venitque contra orientalem plagam terræ Moab, et castrametatus est trans Arnon: nec voluit intrare terminos Moab. (Arnon quippe confinium est terræ Moab.)
19以色列 人打發使者去見 亞摩利 王 西宏 ,就是 希實本 的王,對他說:『求你容我們從你的地經過,往我們自己的地方去。』
19Misit itaque Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et dixerunt ei: Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium.
20西宏 卻不信服 以色列 人,不容他們經過他的境界,乃招聚他的眾民在 雅雜 安營,與 以色列 人爭戰。
20Qui et ipse Israël verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos: sed infinita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, et fortiter resistebat.
21耶和華- 以色列 的上帝將 西宏 和他的眾民都交在 以色列 人手中, 以色列 人就擊殺他們,得了 亞摩利 人的全地:
21Tradiditque eum Dominus in manus Israël cum omni exercitu suo: qui percussit eum, et possedit omnem terram Amorrhæi habitatoris regionis illius,
22從 亞嫩河 到 雅博河 ,從曠野直到 約旦河 。
22et universos fines ejus, de Arnon usque Jaboc, et de solitudine usque ad Jordanem.
23耶和華- 以色列 的上帝在他百姓 以色列 面前趕出 亞摩利 人,你竟要得他們的地嗎?
23Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorrhæum, pugnante contra illum populo suo Israël, et tu nunc vis possidere terram ejus?
24你的神 基抹 所賜你的地你不是得為業嗎?耶和華-我們的上帝在我們面前所趕出的人,我們就得他的地。
24nonne ea quæ possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur? quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem:
25難道你比 摩押 王 西撥 的兒子 巴勒 還強嗎?他曾與 以色列 人爭競,或是與他們爭戰嗎?
25nisi forte melior es Balac filio Sephor rege Moab; aut docere potes, quod jurgatus sit contra Israël, et pugnaverit contra eum,
26以色列 人住 希實本 和屬 希實本 的鄉村, 亞羅珥 和屬 亞羅珥 的鄉村,並沿 亞嫩河 的一切城邑,已經有三百年了;在這三百年之內,你們為甚麼沒有取回這些地方呢?
26quando habitavit in Hesebon et viculis ejus, et in Aroër et villis illius, vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem, per trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis?
27原來我沒有得罪你,你卻攻打我,惡待我。願審判人的耶和華今日在 以色列 人和 亞捫 人中間判斷是非。」
27Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israël, et inter filios Ammon.
28但 亞捫 人的王不肯聽 耶弗他 打發人說的話。
28Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephte, quæ per nuntios mandaverat.
29耶和華的靈降在 耶弗他 身上,他就經過 基列 和 瑪拿西 ,來到 基列 的 米斯巴 ,又從 米斯巴 來到 亞捫 人那裏。
29Factus est ergo super Jephte spiritus Domini, et circuiens Galaad et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon,
30耶弗他 就向耶和華許願,說:「你若將 亞捫 人交在我手中,
30votum vovit Domino, dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas,
31我從 亞捫 人那裏平平安安回來的時候,無論甚麼人,先從我家門出來迎接我,就必歸你,我也必將他獻上為燔祭。」
31quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meæ, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino.
32於是 耶弗他 往 亞捫 人那裏去,與他們爭戰;耶和華將他們交在他手中,
32Transivitque Jephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos: quos tradidit Dominus in manus ejus.
33他就大大殺敗他們,從 亞羅珥 到 米匿 ,直到 亞備勒‧基拉明 ,攻取了二十座城。這樣 亞捫 人就被 以色列 人制伏了。
33Percussitque ab Aroër usque dum venias in Mennith, viginti civitates, et usque ad Abel, quæ est vineis consita, plaga magna nimis: humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israël.
34耶弗他 回 米斯巴 到了自己的家,不料,他女兒拿着鼓跳舞出來迎接他,是他獨生的,此外無兒無女。
34Revertente autem Jephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita filia sua cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos.
35耶弗他 看見她,就撕裂衣服,說:「哀哉!我的女兒啊,你使我甚是愁苦,叫我作難了;因為我已經向耶和華開口 許願 ,不能挽回。」
35Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait: Heu me, filia mea ! decepisti me, et ipsa decepta es: aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero.
36他女兒回答說:「父啊,你既向耶和華開口,就當照你口中所說的向我行,因耶和華已經在仇敵 亞捫 人身上為你報仇」;
36Cui illa respondit: Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis.
37又對父親說:「有一件事求你允准:容我去兩個月,與同伴在山上,好哀哭我終為處女。」
37Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi præsta quod deprecor: dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis.
38耶弗他 說:「你去吧!」就容她去兩個月。她便和同伴去了,在山上為她終為處女哀哭。
38Cui ille respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.
39兩月已滿,她回到父親那裏,父親就照所許的願向她行了。女兒終身沒有親近男子。
39Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat, quæ ignorabat virum. Exinde mos increbruit in Israël, et consuetudo servata est,
40此後 以色列 中有個規矩,每年 以色列 的女子去為 基列 人 耶弗他 的女兒哀哭四天。
40ut post anni circulum conveniant in unum filiæ Israël, et plangant filiam Jephte Galaaditæ diebus quatuor.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.