以斯拉記 6
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1於是 大流士 王降旨,要尋察典籍庫內,就是在 巴比倫 藏寶物之處;
1Tunc Darius rex præcepit: et recensuerunt in bibliotheca librorum, qui erant repositi in Babylone.
2在 米底亞 省 亞馬他 城的宮內尋得一卷,其中記着說:
2Et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia, volumen unum: talisque scriptus erat in eo commentarius:
3「 塞魯士 王元年,他降旨論到 耶路撒冷 上帝的殿,要建造這殿為獻祭之處,堅立殿的根基。殿高六十肘,寬六十肘,
3Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit ut domus Dei ædificaretur, quæ est in Jerusalem, in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta,
4用三層大石頭,一層新木頭,經費要出於王庫;
4ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis: sumptus autem de domo regis dabuntur.
5並且上帝殿的金銀器皿,就是 尼布甲尼撒 從 耶路撒冷 的殿中掠到 巴比倫 的,要歸還帶到 耶路撒冷 的殿中,各按原處放在上帝的殿裏。」
5Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quæ Nabuchodonosor tulerat de templo Jerusalem, et attulerat ea in Babylonem, reddantur, et referantur in templum in Jerusalem in locum suum, quæ et posita sunt in templo Dei.
6「現在 河西 的總督 達乃 和 示他‧波斯乃 ,並你們的同黨,就是住 河西 的 亞法薩迦 人,你們當遠離他們。
6Nunc ergo Thathanai dux regionis, quæ est trans flumen, Stharbuzanai, et consiliarii vestri Apharsachæi, qui estis trans flumen, procul recedite ab illis,
7不要攔阻上帝殿的工作,任憑 猶大 人的省長和 猶大 人的長老在原處建造上帝的這殿。
7et dimittite fieri templum Dei illud a duce Judæorum, et a senioribus eorum, ut domum Dei illam ædificent in loco suo.
8我又降旨,吩咐你們向 猶大 人的長老為建造上帝的殿當怎樣行,就是從 河西 的款項中,急速撥取貢銀作他們的經費,免得耽誤工作。
8Sed et a me præceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judæorum illis ut ædificetur domus Dei, scilicet ut de arca regis, id est, de tributis quæ dantur de regione trans flumen, studiose sumptus dentur viris illis, ne impediatur opus.
9他們與天上的上帝獻燔祭所需用的公牛犢、公綿羊、綿羊羔,並所用的麥子、鹽、酒、油,都要照 耶路撒冷 祭司的話,每日供給他們,不得有誤;
9Quod si necesse fuerit, et vitulos, et agnos, et hædos in holocaustum Deo cæli, frumentum, sal, vinum, et oleum, secundum ritum sacerdotum, qui sunt in Jerusalem, detur eis per singulos dies, ne sit in aliquo querimonia.
10好叫他們獻馨香的祭給天上的上帝,又為王和王眾子的壽命祈禱。
10Et offerant oblationes Deo cæli, orentque pro vita regis, et filiorum ejus.
11我再降旨,無論誰更改這命令,必從他房屋中拆出一根樑來,把他舉起,懸在其上,又使他的房屋成為糞堆。
11A me ergo positum est decretum: ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur.
12若有王和民伸手更改這 命令 ,拆毀這殿,願那使 耶路撒冷 的殿作為他名居所的上帝將他們滅絕。我- 大流士 降這旨意,當速速遵行。」
12Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quæ est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo.
13於是, 河西 總督 達乃 和 示他‧波斯乃 ,並他們的同黨,因 大流士 王所發的命令,就急速遵行。
13Igitur Thathanai dux regionis trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii ejus, secundum quod præceperat Darius rex, sic diligenter executi sunt.
14猶大 長老因先知 哈該 和 易多 的孫子 撒迦利亞 所說勸勉的話就建造這殿,凡事亨通。他們遵着 以色列 上帝的命令和 波斯 王 塞魯士 、 大流士 、 亞達薛西 的旨意,建造完畢。
14Seniores autem Judæorum ædificabant, et prosperabantur juxta prophetiam Aggæi prophetæ, et Zachariæ filii Addo: et ædificaverunt et construxerunt, jubente Deo Israël, et jubente Cyro, et Dario, et Artaxerxe regibus Persarum:
15大流士 王第六年,亞達月初三日,這殿修成了。
15et compleverunt domum Dei istam, usque ad diem tertium mensis Adar, qui est annus sextus regni Darii regis.
16以色列 的祭司和 利未 人,並其餘被擄歸回的人都歡歡喜喜地行奉獻上帝殿的禮。
16Fecerunt autem filii Israël sacerdotes et Levitæ, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei in gaudio.
17行奉獻上帝殿的禮就獻公牛一百隻,公綿羊二百隻,綿羊羔四百隻,又照 以色列 支派的數目獻公山羊十二隻,為 以色列 眾人作贖罪祭;
17Et obtulerunt in dedicationem domus Dei, vitulos centum, arietes ducentos, agnos quadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israël duodecim, juxta numerum tribuum Israël.
18且派祭司和 利未 人按着班次在 耶路撒冷 事奉上帝,是照 摩西 律法 書上所寫的。
18Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis, super opera Dei in Jerusalem, sicut scriptum est in libro Moysi.
19正月十四日,被擄歸回的人守逾越節。
19Fecerunt autem filii Israël transmigrationis Pascha, quartadecima die mensis primi.
20原來,祭司和 利未 人一同自潔,無一人不潔淨。 利未 人為被擄歸回的眾人和他們的弟兄眾祭司,並為自己宰逾越節 的羊羔 。
20Purificati enim fuerant sacerdotes et Levitæ quasi unus: omnes mundi ad immolandum Pascha universis filiis transmigrationis, et fratribus suis sacerdotibus, et sibi.
21從擄到之地歸回的 以色列 人和一切除掉所染外邦人污穢、歸附他們、要尋求耶和華- 以色列 上帝的人都吃 這羊羔 ,
21Et comederunt filii Israël, qui reversi fuerant de transmigratione, et omnes qui se separaverant a coinquinatione gentium terræ ad eos, ut quærerent Dominum Deum Israël.
22歡歡喜喜地守除酵節七日;因為耶和華使他們歡喜,又使 亞述 王的心轉向他們,堅固他們的手,作 以色列 上帝殿的工程。
22Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia, quoniam lætificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.