使徒行傳 26
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1亞基帕 對 保羅 說:「准你為自己辯明。」於是 保羅 伸手分訴,說:「
1Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere:
2亞基帕 王啊, 猶太 人所告我的一切事,今日得在你面前分訴,實為萬幸;
2De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,
3更可幸的,是你熟悉 猶太 人的規矩和他們的辯論;所以求你耐心聽我。
3maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines et quæstiones: propter quod obsecro patienter me audias.
4我從起初在本國的民中,並在 耶路撒冷 ,自幼為人如何, 猶太 人都知道。
4Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi:
5他們若肯作見證就曉得,我從起初是按着我們教中最嚴緊的教門作了法利賽人。
5præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus.
6現在我站在這裏受審,是因為指望上帝向我們祖宗所應許的;
6Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus:
7這應許,我們十二個支派,晝夜切切地事奉 上帝 ,都指望得着。王啊,我被 猶太 人控告,就是因這指望。
7in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex.
8上帝叫死人復活,你們為甚麼看作不可信的呢?
8Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
9從前我自己以為應當多方攻擊 拿撒勒 人耶穌的名,
9Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,
10我在 耶路撒冷 也曾這樣行了。既從祭司長得了權柄,我就把許多聖徒囚在監裏。他們被殺,我也出名定案。
10quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam.
11在各會堂,我屢次用刑強逼他們說褻瀆的話,又分外惱恨他們,甚至追逼他們,直到外邦的城邑。」
11Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.
12「那時,我領了祭司長的權柄和命令,往 大馬士革 去。
12In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
13王啊,我在路上,晌午的時候,看見從天發光,比日頭還亮,四面照着我並與我同行的人。
13die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.
14我們都仆倒在地,我就聽見有聲音用希伯來話向我說:『 掃羅 ! 掃羅 !為甚麼逼迫我?你用腳踢刺是難的!』
14Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare.
15我說:『主啊,你是誰?』主說:『我就是你所逼迫的耶穌。
15Ego autem dixi: Quis es, domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris.
16你起來站着,我特意向你顯現,要派你作執事,作見證,將你所看見的事和我將要指示你的事證明出來。
16Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi,
17我也要救你脫離百姓和外邦人的手。
17eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te,
18我差你到他們那裏去,要叫他們的眼睛得開,從黑暗中歸向光明,從撒但權下歸向上帝;又因信我,得蒙赦罪,和一切成聖的人同得基業。』」
18aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me.
19「 亞基帕 王啊,我故此沒有違背那從天上來的異象;
19Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni:
20先在 大馬士革 ,後在 耶路撒冷 和 猶太 全地,以及外邦,勸勉他們應當悔改歸向上帝,行事與悔改的心相稱。
20sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes.
21因此, 猶太 人在殿裏拿住我,想要殺我。
21Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.
22然而我蒙上帝的幫助,直到今日還站得住,對着尊貴、卑賤、老幼作見證;所講的並不外乎眾先知和 摩西 所說將來必成的事,
22Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses,
23就是基督必須受害,並且因從死裏復活,要首先把光明的道傳給百姓和外邦人。」
23si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.
24保羅 這樣分訴, 非斯都 大聲說:「 保羅 ,你癲狂了吧。你的學問太大,反叫你癲狂了!」
24Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt.
25保羅 說:「 非斯都 大人,我不是癲狂,我說的乃是真實明白話。
25Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.
26王也曉得這些事,所以我向王放膽直言,我深信這些事沒有一件向王隱藏的,因都不是在背地裏做的。
26Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.
27亞基帕 王啊,你信先知嗎?我知道你是信的。」
27Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis.
28亞基帕 對 保羅 說:「你想少微一勸,便叫我作基督徒啊!」
28Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me christianum fieri.
29保羅 說:「無論是少勸是多勸,我向上帝所求的,不但你一個人,就是今天一切聽我的,都要像我一樣,只是不要像我有這些鎖鍊。」
29Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.
30於是,王和巡撫並 百妮基 與同坐的人都起來,
30Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis.
31退到裏面,彼此談論說:「這人並沒有犯甚麼該死該綁的罪。」
31Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste.
32亞基帕 又對 非斯都 說:「這人若沒有上告於凱撒,就可以釋放了。」
32Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.