以斯拉记 3
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1到了七月, 以色列 人住在各城;那时他们如同一人,聚集在 耶路撒冷 。
1Jamque venerat mensis septimus, et erant filii Israël in civitatibus suis: congregatus est ergo populus quasi vir unus in Jerusalem.
2约萨达 的儿子 耶书亚 和他的弟兄众祭司,并 撒拉铁 的儿子 所罗巴伯 与他的弟兄,都起来建筑 以色列 神的坛,要照神人 摩西 律法书上所写的,在坛上献燔祭。
2Et surrexit Josue filius Josedec, et fratres ejus sacerdotes, et Zorobabel filius Salathiel, et fratres ejus, et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei.
3他们在原有的根基上筑坛,因惧怕邻国的民,又在其上向耶和华早晚献燔祭,
3Collocaverunt autem altare Dei super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum: et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere.
4又照律法书上所写的守住棚节,按数照例 献 每日所当献的燔祭;
4Feceruntque solemnitatem tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum præceptum opus diei in die suo.
5其后献常献的燔祭,并在月朔与耶和华的一切圣节献祭,又向耶和华献各人的甘心祭。
5Et post hæc holocaustum juge, tam in calendis quam in universis solemnitatibus Domini quæ erant consecratæ, et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Domino.
6从七月初一日起,他们就向耶和华献燔祭。但耶和华殿的根基尚未立定。
6A primo die mensis septimi cœperunt offerre holocaustum Domino: porro templum Dei nondum fundatum erat.
7他们又将银子给石匠、木匠,把粮食、酒、油给 西顿 人、 泰尔 人,使他们将香柏树从 黎巴嫩 运到海里,浮海运到 约帕 ,是照 波斯 王 塞鲁士 所允准的。
7Dederunt autem pecunias latomis et cæmentariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis.
8百姓到了 耶路撒冷 神殿的地方。第二年二月, 撒拉铁 的儿子 所罗巴伯 , 约萨达 的儿子 耶书亚 和其余的弟兄,就是祭司、 利未 人,并一切被掳归回 耶路撒冷 的人,都兴工建造;又派 利未 人,从二十岁以外的,督理建造耶和华殿的工作。
8Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, cœperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levitæ, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini.
9于是 犹大 的后裔,就是 耶书亚 和他的子孙与弟兄, 甲篾 和他的子孙, 利未 人 希拿达 的子孙与弟兄,都一同起来,督理那在 神殿做工的人。
9Stetitque Josue et filii ejus et fratres ejus, Cedmihel et filii ejus, et filii Juda, quasi vir unus, ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei: filii Henadad, et filii eorum, et fratres eorum Levitæ.
10匠人立耶和华殿根基的时候,祭司皆穿礼服吹号, 亚萨 的子孙 利未 人敲钹,照 以色列 王 大卫 所定的例,都站着赞美耶和华。
10Fundato igitur a cæmentariis templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et Levitæ filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Israël.
11他们彼此唱和,赞美称谢耶和华 说 : 他本为善, 他向 以色列 人永发慈爱。 他们赞美耶和华的时候,众民大声呼喊,因耶和华殿的根基已经立定。
11Et concinebant in hymnis, et confessione Domino: Quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus super Israël. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.
12然而有许多祭司、 利未 人、族长,就是见过旧殿的老年人,现在亲眼看见立这殿的根基,便大声哭号,也有许多人大声欢呼,
12Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum, in oculis eorum, flebant voce magna: et multi vociferantes in lætitia, elevabant vocem.
13甚至百姓不能分辨欢呼的声音和哭号的声音;因为众人大声呼喊,声音听到远处。
13Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium, et vocem fletus populi: commistim enim populus vociferabatur clamore magno, et vox audiebatur procul.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.