但以理书 11
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1又说 :「当 米底亚 王 大流士 元年,我曾起来扶助 米迦勒 ,使他坚强。」
1Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur.
2现在我将真事指示你: 「 波斯 还有三王兴起,第四王必富足远胜诸王。他因富足成为强盛,就必激动大众攻击 希腊 国。
2Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes: et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ.
3必有一个勇敢的王兴起,执掌大权,随意而行。
3Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.
4他兴起的时候,他的国必破裂,向天的四方分开,却不归他的后裔,治国的权势也都不及他;因为他的国必被拔出,归与他后裔之外的人。
4Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos cæli: sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est: lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his.
5「南方的王必强盛,他将帅中必有一个比他更强盛,执掌权柄,他的权柄甚大。
5Et confortabitur rex austri: et de principibus ejus prævalebit super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio ejus.
6过些年后,他们必互相连合,南方王的女儿必就了北方王来立约;但这女子帮助之力存立不住,王和他所倚靠之力也不能存立。这女子和引导她来的,并生她的,以及当时扶助她的,都必交与 死地 。
6Et post finem annorum fœderabuntur: filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus: et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus.
7但这女子的本家必另生一子继续王位,他必率领军队进入北方王的保障,攻击他们,而且得胜;
7Et stabit de germine radicum ejus plantatio: et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis: et abutetur eis, et obtinebit.
8并将他们的神像和铸成的偶像,与金银的宝器掠到 埃及 去。数年之内,他不去攻击北方的王。
8Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Ægyptum: ipse prævalebit adversus regem aquilonis.
9北方的王必入南方王的国,却要仍回本地。
9Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam.
10「北方王的二子必动干戈,招聚许多军兵。这军兵前去,如洪水泛滥,又必再去争战,直到南方王的保障。
10Filii autem ejus provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum: et veniet properans, et inundans: et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus.
11南方王必发烈怒,出来与北方王争战,摆列大军;北方王的军兵必交付他手。
11Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis, et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus.
12他的众军高傲,他的心也必自高;他虽使数万人仆倒,却不得 常 胜。
12Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus, et dejiciet multa millia, sed non prævalebit.
13「北方王必回来摆列大军,比先前的更多。满了所定的年数,他必率领大军,带极多的军装来。
13Convertetur enim rex aquilonis, et præparabit multitudinem multo majorem quam prius: et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.
14那时,必有许多人起来攻击南方王,并且你本国的强暴人必兴起,要应验那异象,他们却要败亡。
14Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri: filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.
15北方王必来筑垒攻取坚固城;南方的军兵必站立不住,就是选择的精兵也无力站住。
15Et venit rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas: et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo.
16来攻击他的,必任意而行,无人在北方王面前站立得住。他必站在那荣美之地,用手施行毁灭。
16Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus: et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus.
17「他必定意用全国之力而来,立公正的约,照约而行,将自己的女儿给南方王为妻,想要败坏他,这计却不得成就,与自己毫无益处。
17Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo: et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud: et non stabit, nec illius erit.
18其后他必转回夺取了许多海岛。但有一大帅,除掉他令人受的羞辱,并且使这羞辱归他本身。
18Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.
19他就必转向本地的保障,却要绊跌仆倒,归于无有。
19Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur.
20「那时,必有一人兴起接续他为王,使横征暴敛的人通行国中的荣美地。这王不多日就必灭亡,却不因忿怒,也不因争战。」
20Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio: et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in prælio.
21「必有一个卑鄙的人兴起接续为王,人未曾将国的尊荣给他,他却趁人坦然无备的时候,用谄媚的话得国。
21Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius: et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.
22必有无数的军兵势如洪水,在他面前冲没败坏;同盟的君也必如此。
22Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur: insuper et dux fœderis.
23与那君结盟之后,他必行诡诈,因为他必上来以微小的军成为强盛。
23Et post amicitias, cum eo faciet dolum: et ascendet, et superabit in modico populo.
24趁人坦然无备的时候,他必来到国中极肥美之地,行他列祖和他列祖之祖所未曾行的,将掳物、掠物,和财宝散给众人,又要设计攻打保障,然而这都是暂时的。
24Et abundantes, et uberes urbes ingredietur: et faciet quæ non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus: rapinas, et prædam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit: et hoc usque ad tempus.
25「他必奋勇向前,率领大军攻击南方王;南方王也必以极大极强的军兵与他争战,却站立不住,因为有人设计谋害南方王。
25Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno: et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.
26吃王膳的,必败坏他;他的军队必被冲没,而且被杀的甚多。
26Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur: et cadent interfecti plurimi.
27至于这二王,他们心怀恶计,同席说谎, 计谋 却不成就;因为到了定期,事就了结。
27Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur: et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.
28北方王必带许多财宝回往本国,他的心反对圣约, 任意 而行,回到本地。
28Et revertetur in terram suam cum opibus multis: et cor ejus adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.
29「到了定期,他必返回,来到南方。后一次却不如前一次,
29Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum: et non erit priori simile novissimum.
30因为 基提 战船必来攻击他,他就丧胆而回,又要恼恨圣约, 任意 而行;他必回来联络背弃圣约的人。
30Et venient super eum trieres, et Romani: et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet: reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.
31他必兴兵,这兵必亵渎圣地,就是保障,除掉常献的 燔祭 ,设立那行毁坏可憎的。
31Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium: et dabunt abominationem in desolationem.
32作恶违背 圣 约的人,他必用巧言勾引;惟独认识 神的子民必刚强行事。
32Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter: populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.
33民间的智慧人必训诲多人;然而他们多日必倒在刀下,或被火烧,或被掳掠抢夺。
33Et docti in populo docebunt plurimos: et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.
34他们仆倒的时候,稍得扶助,却有许多人用谄媚的话亲近他们。
34Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo: et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.
35智慧人中有些仆倒的,为要熬炼其余的人,使他们清净洁白,直到末了;因为到了定期,事就了结。
35Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus præfinitum: quia adhuc aliud tempus erit.
36「王必任意而行,自高自大,超过所有的神,又用奇异的话攻击万神之神。他必行事亨通,直到 主的 忿怒完毕,因为所定的事必然成就。
36Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio.
37他必不顾他列祖的神,也不顾妇女所羡慕的神,无论何神他都不顾;因为他必自大,高过一切。
37Et Deum patrum suorum non reputabit: et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget.
38他倒要敬拜保障的神,用金、银、宝石和可爱之物敬奉他列祖所不认识的神。
38Deum autem Maozim in loco suo venerabitur: et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.
39他必靠外邦神的帮助,攻破最坚固的保障。凡承认他的,他必将荣耀加给他们,使他们管辖许多人,又为贿赂分地 与他们 。
39Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.
40「到末了,南方王要与他交战。北方王必用战车、马兵,和许多战船,势如暴风来攻击他,也必进入列国,如洪水泛滥。
40Et in tempore præfinito præliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.
41又必进入那荣美之地,有许多 国 就被倾覆,但 以东 人、 摩押 人,和一大半 亚扪 人必脱离他的手。
41Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent: hæ autem solæ salvabuntur de manu ejus, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.
42他必伸手攻击列国; 埃及 地也不得脱离。
42Et mittet manum suam in terras: et terra Ægypti non effugiet.
43他必把持 埃及 的金银财宝和各样的宝物。 利比亚 人和 古实 人都必跟从他。
43Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti: per Libyam quoque, et Æthiopiam transibit.
44但从东方和北方必有消息扰乱他,他就大发烈怒出去,要将多人杀灭净尽。
44Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone: et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.
45他必在海和荣美的圣山中间设立他如宫殿的帐幕;然而到了他的结局,必无人能帮助他。」
45Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.