路得記
Chapter 3

路得記

Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1路得 的婆婆 拿俄米 對她說:「女兒啊,我不當為你找個安身之處,使你享福嗎?
1Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mea, quæram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi.
2你與 波阿斯 的使女常在一處, 波阿斯 不是我們的親族嗎?他今夜在場上簸大麥;
2Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat.
3你要沐浴抹膏,換上衣服,下到場上,卻不要使那人認出你來。你等他吃喝完了,
3Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream: non te videat homo, donec esum potumque finierit.
4到他睡的時候,你看準他睡的地方,就進去掀開他腳上的被,躺臥在那裏,他必告訴你所當做的事。」
4Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat: veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis: ipse autem dicet quid agere debeas.
5路得 說:「凡你所吩咐的,我必遵行。」
5Quæ respondit: Quidquid præceperis, faciam.
6路得 就下到場上,照她婆婆所吩咐她的而行。
6Descenditque in aream, et fecit omnia quæ sibi imperaverat socrus.
7波阿斯 吃喝完了,心裏歡暢,就去睡在麥堆旁邊。 路得 便悄悄地來掀開他腳上的被,躺臥在那裏。
7Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto pallio, a pedibus ejus se projecit.
8到了夜半,那人忽然驚醒,翻過身來,不料有女子躺在他的腳下。
8Et ecce, nocte jam media expavit homo, et conturbatus est: viditque mulierem jacentem ad pedes suos,
9他就說:「你是誰?」回答說:「我是你的婢女 路得 。求你用你的衣襟遮蓋我,因為你是我一個至近的親屬。」
9et ait illi: Quæ es? Illaque respondit: Ego sum Ruth ancilla tua: expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es.
10波阿斯 說:「女兒啊,願你蒙耶和華賜福。你末後的恩比先前更大;因為少年人無論貧富,你都沒有跟從。
10Et ille: Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non est secuta juvenes, pauperes sive divites.
11女兒啊,現在不要懼怕,凡你所說的,我必照着行;我本城的人都知道你是個賢德的女子。
11Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem te esse virtutis.
12我實在是你一個至近的親屬,只是還有一個人比我更近。
12Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior.
13你今夜在這裏住宿,明早他若肯為你盡親屬的本分,就由他吧!倘若不肯,我指着永生的耶和華起誓,我必為你盡了本分,你只管躺到天亮。」
13Quiesce hac nocte: et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane.
14路得 便在他腳下躺到天快亮,人彼此不能辨認的時候就起來了。 波阿斯 說:「不可使人知道有女子到場上來」;
14Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris.
15又對 路得 說:「打開你所披的外衣。」她打開了, 波阿斯 就撮了六 簸箕 大麥,幫她扛在肩上,她便進城去了。
15Et rursum: Expande, inquit, pallium tuum, quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quæ portans ingressa est civitatem,
16路得 回到婆婆那裏,婆婆說:「女兒啊,怎麼樣了?」 路得 就將那人向她所行的述說了一遍,
16et venit ad socrum suam. Quæ dixit ei: Quid egisti, filia? Narravitque ei omnia, quæ sibi fecisset homo.
17又說:「那人給了我六 簸箕 大麥,對我說:『你不可空手回去見你的婆婆。』」
17Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait: Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam.
18婆婆說:「女兒啊,你只管安坐等候,看這事怎樣成就,因為那人今日不辦成這事必不休息。」
18Dixitque Noëmi: Expecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat: neque enim cessabit homo, nisi compleverit quod locutus est.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.