提摩太前書 6
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1凡在軛下作僕人的,當以自己主人配受十分的恭敬,免得上帝的名和道理被人褻瀆。
1Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.
2僕人有信道的主人,不可因為與他是弟兄就輕看他;更要加意服事他;因為得服事之益處的,是信道蒙愛的。 你要以此教訓人,勸勉人。
2Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.
3若有人傳異教,不服從我們主耶穌基督純正的話與那合乎敬虔的道理,
3Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ:
4他是自高自大,一無所知,專好問難,爭辯言詞,從此就生出嫉妒、紛爭、毀謗、妄疑,
4superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,
5並那壞了心術、失喪真理之人的爭競。他們以敬虔為得利的門路。
5conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.
6然而,敬虔加上知足的心便是大利了;
6Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia.
7因為我們沒有帶甚麼到世上來,也不能帶甚麼去。
7Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus.
8只要有衣有食,就當知足。
8Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.
9但那些想要發財的人,就陷在迷惑、落在網羅和許多無知有害的私慾裏,叫人沉在敗壞和滅亡中。
9Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.
10貪財是萬惡之根。有人貪戀錢財,就被引誘離了真道,用許多愁苦把自己刺透了。
10Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.
11但你這屬上帝的人要逃避這些事,追求公義、敬虔、信心、愛心、忍耐、溫柔。
11Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
12你要為真道打那美好的仗,持定永生。你為此被召,也在許多見證人面前,已經作了那美好的見證。
12Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
13我在叫萬物生活的上帝面前,並在向 本丟‧彼拉多 作過那美好見證的基督耶穌面前囑咐你:
13Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,
14要守這命令,毫不玷污,無可指責,直到我們的主耶穌基督顯現。
14ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,
15到了日期,那可稱頌、獨有權能的萬王之王、萬主之主,
15quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:
16就是那獨一不死、住在人不能靠近的光裏,是人未曾看見、也是不能看見的,要將他顯明出來。但願尊貴和永遠的權能都歸給他。阿們!
16qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen.
17你要囑咐那些今世富足的人,不要自高,也不要倚靠無定的錢財;只要倚靠那厚賜百物給我們享受的上帝。
17Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum)
18又要囑咐他們行善,在好事上富足,甘心施捨,樂意供給人,
18bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,
19為自己積成美好的根基,預備將來,叫他們持定那真正的生命。
19thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
20提摩太 啊,你要保守所託付你的,躲避世俗的虛談和那敵真道、似是而非的學問。
20O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ,
21已經有人自稱有這學問,就偏離了真道。 願恩惠 常 與你們同在!
21quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.