加拉太书
Chapter 2

加拉太书

Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1过了十四年,我同 巴拿巴 又上 耶路撒冷 去,并带着 提多 同去。
1Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
2我是奉启示上去的,把我在外邦人中所传的福音对弟兄们陈说;却是背地里对那有名望之人说的,惟恐我现在,或是从前,徒然奔跑。
2Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
3但与我同去的 提多 ,虽是 希腊 人,也没有勉强他受割礼;
3Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi:
4因为有偷着引进来的假弟兄,私下窥探我们在基督耶稣里的自由,要叫我们作奴仆。
4sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.
5我们就是一刻的工夫也没有容让顺服他们,为要叫福音的真理仍存在你们中间。
5Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos:
6至于那些有名望的,不论他是何等人,都与我无干。 神不以外貌取人。那些有名望的,并没有加增我什么,
6ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
7反倒看见了主托我传福音给那未受割礼的人,正如托 彼得 传福音给那受割礼的人。(
7Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis
8那感动 彼得 、叫他为受割礼之人作使徒的,也感动我,叫我为外邦人作使徒;)
8(qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes):
9又知道所赐给我的恩典,那称为 教会 柱石的 雅各 、 矶法 、 约翰 ,就向我和 巴拿巴 用右手行相交之礼,叫我们往外邦人那里去,他们往受割礼的人那里去。
9et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem:
10只是愿意我们记念穷人;这也是我本来热心去行的。
10tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
11后来, 矶法 到了 安提阿 ;因他有可责之处,我就当面抵挡他。
11Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
12从 雅各 那里来的人未到以先,他和外邦人一同吃饭,及至他们来到,他因怕奉割礼的人,就退去与外邦人隔开了。
12Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.
13其余的 犹太 人也都随着他装假,甚至连 巴拿巴 也随伙装假。
13Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
14但我一看见他们行的不正,与福音的真理不合,就在众人面前对 矶法 说:「你既是 犹太 人,若随外邦人行事,不随 犹太 人行事,怎么还勉强外邦人随 犹太 人呢?」
14Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare?
15我们这生来的 犹太 人,不是外邦的罪人;
15Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores.
16既知道人称义不是因行律法,乃是因信耶稣基督,连我们也信了基督耶稣,使我们因信基督称义,不因行律法称义;因为凡有血气的,没有一人因行律法称义。
16Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.
17我们若求在基督里称义,却仍旧是罪人,难道基督是叫人犯罪的吗?断乎不是!
17Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.
18我素来所拆毁的,若重新建造,这就证明自己是犯罪的人。
18Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico: prævaricatorem me constituo.
19我因律法,就向律法死了,叫我可以向 神活着。
19Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci.
20我已经与基督同钉十字架,现在活着的不再是我,乃是基督在我里面活着;并且我如今在肉身活着,是因信 神的儿子而活;他是爱我,为我舍己。
20Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
21我不废掉 神的恩;义若是借着律法得的,基督就是徒然死了。
21Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.