撒母耳记下
Chapter 4
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1扫罗 的儿子 伊施波设 听见 押尼珥 死在 希伯 ,手就发软; 以色列 众人也都惊惶。
1Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron: et dissolutæ sunt manus ejus, omnisque Israël perturbatus est.
2扫罗 的儿子 伊施波设 有两个军长,一名 巴拿 ,一名 利甲 ,是 便雅悯 支派、 比录 人 临门 的儿子。 比录 也属 便雅悯 。
2Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitæ de filiis Benjamin: siquidem et Beroth reputata est in Benjamin.
3比录 人早先逃到 基他音 ,在那里寄居,直到今日。
3Et fugerunt Berothitæ in Gethaim, fueruntque ibi advenæ usque ad tempus illud.
4扫罗 的儿子 约拿单 有一个儿子名叫 米非波设 ,是瘸腿的。 扫罗 和 约拿单 死亡 的消息从 耶斯列 传到的时候,他才五岁。他乳母抱着他逃跑;因为跑得太急,孩子掉在地上,腿就瘸了。
4Erat autem Jonathæ filio Saul filius debilis pedibus: quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex Jezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit: cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est: habuitque vocabulum Miphiboseth.
5一日, 比录 人 临门 的两个儿子 利甲 和 巴拿 出去,约在午热的时候到了 伊施波设 的家; 伊施波设 正睡午觉。
5Venientes igitur filii Remmon Berothitæ, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth: qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit.
6他们进了房子,假作要取麦子,就刺透 伊施波设 的肚腹,逃跑了。
6Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab, et Baana frater ejus, et fugerunt.
7他们进房子的时候, 伊施波设 正在卧房里躺在床上,他们将他杀死,割了他的首级,拿着首级在 亚拉巴 走了一夜,
7Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum: sublatoque capite ejus, abierunt per viam deserti tota nocte,
8将 伊施波设 的首级拿到 希伯 见 大卫 王,说:「王的仇敌 扫罗 曾寻索王的性命。看哪,这是他儿子 伊施波设 的首级;耶和华今日为我主我王在 扫罗 和他后裔的身上报了仇。」
8et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron: dixeruntque ad regem: Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui quærebat animam tuam: et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine ejus.
9大卫 对 比录 人 临门 的儿子 利甲 和他兄弟 巴拿 说:「我指着救我性命脱离一切苦难、永生的耶和华起誓:
9Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmon Berothitæ, dixit ad eos: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,
10从前有人报告我说, 扫罗 死了,他自以为报好消息;我就拿住他,将他杀在 洗革拉 ,这就作了他报消息的赏赐。
10quoniam eum qui annuntiaverat mihi, et dixerat: Mortuus est Saul: qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuntio.
11何况恶人将义人杀在他的床上,我岂不向你们讨流他血的罪、从世上除灭你们呢?」
11Quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non quæram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra?
12于是 大卫 吩咐少年人将他们杀了,砍断他们的手脚,挂在 希伯 的池旁,却将 伊施波设 的首级葬在 希伯 、 押尼珥 的坟墓里。
12Præcepit itaque David pueris suis, et interfecerunt eos: præcidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron: caput autem Isboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.