Psalmorum
Chapter 51
Clementine Vulgate, 1598
Compare
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Psalmorum 51

Testamenta Marra (Dieri New Testament) has no text for this chapter yet.

In finem. Intellectus David,

2cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.

3[Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?

4Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.

5Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

6Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa.

7Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

8Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:

9Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.

10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.

11Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.