Timotheum I 5
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Korean Bible, 1910 (한국어 성경)
1Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: juvenes, ut fratres:
1늙은이를 꾸짖지 말고 권하되 아비에게 하듯하며 젊은이를 형제에게 하듯하고
2anus, ut matres: juvenculas, ut sorores in omni castitate:
2늙은 여자를 어미에게 하듯하며 젊은 여자를 일절 깨끗함으로 자매에게 하듯 하라
3viduas honora, quæ vere viduæ sunt.
3참 과부인 과부를 경대하라
4Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.
4만일 어떤 과부에게 자녀나 손자들이 있거든 저희로 먼저 자기 집에서 효를 행하여 부모에게 보답하기를 배우게 하라 이것이 하나님 앞에 받으실 만한 것이니라
5Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
5참 과부로서 외로운 자는 하나님께 소망을 두어 주야로 항상 간구와 기도를 하거니와
6Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est.
6일락을 좋아하는 이는 살았으나 죽었느니라
7Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint.
7네가 또한 이것을 명하여 그들로 책망 받을 것이 없게 하라
8Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
8누구든지 자기 친족 특히 자기 가족을 돌아보지 아니하면 믿음을 배반한 자요 불신자보다 더 악한 자니라
9Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,
9과부로 명부에 올릴 자는 나이 육십이 덜 되지 아니하고 한 남편의 아내이었던 자로서
10in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
10선한 행실의 증거가 있어 혹은 자녀를 양육하며 혹은 나그네를 대접하며 혹은 성도들의 발을 씻기며 혹은 환난 당한 자들을 구제하며 혹은 모든 선한 일을 좇은 자라야 할 것이요
11Adolescentiores autem viduas devita: cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt:
11젊은 과부는 거절하라 이는 정욕으로 그리스도를 배반할 때에 시집가고자 함이니
12habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;
12처음 믿음을 저버렸으므로 심판을 받느니라
13simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.
13또 저희가 게으름을 익혀 집집에 돌아다니고 게으를 뿐 아니라 망령된 폄론을 하며 일을 만들며 마땅히 아니할 말을 하나니
14Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
14그러므로 젊은이는 시집가서 아이를 낳고 집을 다스리고 대적에게 훼방할 기회를 조금도 주지 말기를 원하노라
15Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.
15이미 사단에게 돌아간 자들도 있도다
16Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.
16만일 믿는 여자에게 과부 친척이 있거든 자기가 도와주고 교회로 짐지지 말게 하라 이는 참 과부를 도와주게 하려 함이니라
17Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina.
17잘 다스리는 장로들을 배나 존경할 자로 알되 말씀과 가르침에 수고하는 이들을 더할 것이니라
18Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua.
18성경에 일렀으되 곡식을 밟아 떠는 소의 입에 망을 씌우지 말라 하였고 또 일군이 그 삯을 받는 것이 마땅하다 하였느니라
19Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
19장로에 대한 송사는 두 세 증인이 없으면 받지 말 것이요
20Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant.
20범죄한 자들을 모든 사람 앞에 꾸짖어 나머지 사람으로 두려워 하게 하라
21Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
21하나님과 그리스도 예수와 택하심을 받은 천사들 앞에서 내가 엄히 명하노니 너는 편견이 없이 이것들을 지켜 아무 일도 편벽되이 하지 말며
22Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
22아무에게나 경솔히 안수하지 말고 다른 사람의 죄에 간섭지 말고 네 자신을 지켜 정결케 하라
23Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
23이제부터는 물만 마시지 말고 네 비위와 자주 나는 병을 인하여 포도주를 조금씩 쓰라
24Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur.
24어떤 사람들의 죄는 밝히 드러나 먼저 심판에 나아가고 어떤 사람들의 죄는 그 뒤를 좇나니
25Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.
25이와 같이 선행도 밝히 드러나고 그렇지 아니한 것도 숨길 수 없느니라
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.