ג'ון 17
Modern Hebrew BibleTranslation
Modern Hebrew Bible
Clementine Vulgate, 1598
1את אלה דבר ישוע וישא עיניו השמימה ויאמר אבי הנה באה השעה פאר את בנך למען גם בנך יפארך׃
1Hæc locutus est Jesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te:
2כאשר נתת לו השלטן על כל בשר למען יתן חיי עולמים לכל אשר נתת לו׃
2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.
3ואלה הם חיי העולמים לדעת אתך אשר אתה לבדך אל אמת ואת ישוע המשיח אשר שלחת׃
3Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.
4אני פארתיך בארץ כליתי פעלך אשר צויתני לעשות׃
4Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam:
5ועתה פארני אתה אבי עמך בכבוד אשר היה לי עמך טרם היות העולם׃
5et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.
6את שמך הודעתי לבני האדם אשר נתתם לי מתוך העולם לך היו ולי נתת אתם ואת דברך נצרו׃
6Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt.
7ועתה ידעו כי כל אשר נתת לי מעמך הוא׃
7Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt:
8כי הדברים אשר נתת לי נתתי להם והם קבלום ויכירו באמת כי מעמך יצאתי ויאמינו כי אתה שלחתני׃
8quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.
9אני בעדם אעתיר לך לא בעד העולם אעתיר כי אם בעד אלה אשר נתת לי כי לך המה׃
9Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt:
10וכל אשר לי לך הוא ושלך שלי ונתפארתי בהם׃
10et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis.
11ואני אינני עוד בעולם והם בעולם המה ואני בא אליך אבי הקדוש נצר בשמך את אשר נתתם לי למען יהיו אחד כמנו׃
11Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.
12בהיותי עמהם בעולם אני נצרתי אתם בשמך את אשר נתתם לי שמרתי ולא אבד מהם איש זולתי בן האבדון למלאת דבר הכתוב׃
12Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
13ועתה הנני בא אליך ואלה אני מדבר בעולם למען תמלא להם שמחתי בקרבם׃
13Nunc autem ad te venio: et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
14אני נתתי להם את דברך והעולם שנא אתם יען כי לא מן העולם המה כאשר גם אנכי לא מן העולם אני׃
14Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.
15ולא אעתיר לך אשר תקחם מן העולם רק שתצרם מן הרע׃
15Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
16מן העולם אינמו כאשר גם אנכי אינני מן העולם׃
16De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.
17קדש אתם באמתך דברך אמת הוא׃
17Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.
18כאשר אתה שלחת אתי אל העולם כן גם אני שלחתי אתם אל העולם׃
18Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum:
19והתקדשתי בעדם למען יהיו גם הם מקדשים באמת׃
19et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
20אולם לא לבד בעד אלה אנכי מעתיר לך כי אם גם בעד המאמינים בי על פי דברם׃
20Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me:
21למען יהיו כלם אחד כאשר אתה אבי בי אתה ואני בך והיו גם המה בנו כאשר למען יאמין העולם כי אתה שלחתני׃
21ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.
22ואני נתתי להם את הכבוד אשר נתת לי למען יהיו אחד כאשר אנחנו אחד נחנו׃
22Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
23אני בהם ואתה בי למען יהיו משלמים לאחד ולמען ידע העולם כי אתה שלחתני ואהבת אתם כאשר אהבתני׃
23Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.
24אבי חפצתי כי גם הם אשר נתתם לי יהיו עמי באשר אהיה אני למען יחזו את כבודי אשר נתת לי כי אהבתני לפני מוסדות עולם׃
24Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
25אבי הצדיק הן העולם לא ידעך ואני ידעתיך ואלה הכירו כי אתה שלחתני׃
25Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti.
26ואני הודעתים את שמך ואוסיף להודיעם למען תהיה בם האהבה אשר אהבתני ואני אהיה בהם׃
26Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.