ΣΕΙΡΑΧ 1
Septuagint (Greek Old Testament), second editionOriginal language
Septuagint (Greek Old Testament), second edition
Clementine Vulgate, 1598
1ΠΑΣΑ σοφία παρὰ Κυρίου καὶ μετ᾿ αὐτοῦ ἐστιν εἰς τὸν αἰῶνα.
1Prologus Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. [Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum.
2ἄμμον θαλασσῶν καὶ σταγόνας ὑετοῦ καὶ ἡμέρας αἰῶνος τίς ἐξαριθμήσει;
2Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi, quis dinumeravit? altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est?
3ὕψος οὐρανοῦ καὶ πλάτος γῆς καὶ ἄβυσσον καὶ σοφίαν τίς ἐξιχνιάσει;
3sapientiam Dei præcedentem omnia, quis investigavit?
4προτέρα πάντων ἔκτισται σοφία καὶ σύνεσις φρονήσεως ἐξ αἰῶνος [5 πηγὴ σοφίας λόγος Θεοῦ ἐν ὑψίστοις, καὶ αἱ πορεῖαι αὐτῆς ἐντολαὶ αἰώνιοι].
4Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo.
no verse 5 in this text
5Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna.
6ρίζα σοφίας τίνι ἀπεκαλύφθη; καὶ τὰ πανουργεύματα αὐτῆς τίς ἔγνω; [7 ἐπιστήμη σοφίας τίνι ἐφανερώθη; καὶ τὴν πολυπειρίαν αὐτῆς τίς συνῆκε;]
6Radix sapientiæ cui revelata est? et astutias illius quis agnovit?
no verse 7 in this text
7disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit?
8εἷς ἐστι σοφὸς φοβερὸς σφόδρα καθήμενος ἐπὶ τοῦ θρόνου αὐτοῦ.
8Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus.
9Κύριος αὐτὸς ἔκτισεν αὐτὴν καὶ εἶδε καὶ ἐξηρίθμησεν αὐτὴν καὶ ἐξέχεεν αὐτὴν ἐπὶ πάντα τὰ ἔργα αὐτοῦ,
9Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est:
10μετὰ πάσης σαρκὸς κατὰ τὴν δόσιν αὐτοῦ, καὶ ἐχορήγησεν αὐτὴν τοῖς ἀγαπῶσιν αὐτόν.
10et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se.]
11φόβος Κυρίου δόξα καὶ καύχημα καὶ εὐφροσύνη καὶ στέφανος ἀγαλλιάματος.
11[Timor Domini gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exsultationis.
12φόβος Κυρίου τέρψει καρδίαν καὶ δώσει εὐφροσύνην καὶ χαρὰν καὶ μακροημέρευσιν.
12Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.
13τῷ φοβουμένῳ τὸν Κύριον εὖ ἔσται ἐπ᾿ ἐσχάτων, καὶ ἐν ἡμέρᾳ τελευτῆς αὐτοῦ εὑρήσει χάριν.
13Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur.
14ἀρχὴ σοφίας φοβεῖσθαι τὸν Κύριον, καὶ μετὰ πιστῶν ἐν μήτρᾳ συνεκτίσθη αὐτοῖς.
14Dilectio Dei honorabilis sapientia:
15μετὰ ἀνθρώπων θεμέλιον αἰῶνος ἐνόσσευσε καὶ μετὰ τοῦ σπέρματος αὐτῶν ἐμπιστευθήσεται.
15quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum.
16πλησμονὴ σοφίας φοβεῖσθαι τὸν Κύριον καὶ μεθύσκει αὐτοὺς ἀπὸ τῶν καρπῶν αὐτῆς·
16Initium sapientiæ timor Domini: et cum fidelibus in vulva concreatus est: cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur.
17πάντα τὸν οἶκον αὐτῆς ἐμπλήσει ἐπιθυμημάτων καὶ τὰ ἀποδοχεῖα ἀπὸ τῶν γεννημάτων αὐτῆς.
17Timor Domini scientiæ religiositas:
18στέφανος σοφίας φόβος Κυρίου ἀναθάλλων εἰρήνην καὶ ὑγίειαν ἰάσεως.
18religiositas custodiet et justificabit cor; jucunditatem atque gaudium dabit.
19καὶ εἶδε καὶ ἐξηρίθμησεν αὐτήν, ἐπιστήμην καὶ γνῶσιν συνέσεως ἐξώμβρησε καὶ δόξαν κρατούντων αὐτῆς ἀνύψωσε.
19Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur.
20ρίζα σοφίας φοβεῖσθε τὸν Κύριον, καὶ οἱ κλάδοι αὐτῆς μακροημέρευσις. [21 φόβος Κυρίου ἀπωθεῖται ἁμαρτήματα, παραμένων δὲ ἀποστρέψει ὀργήν].
20Plenitudo sapientiæ est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius.
no verse 21 in this text
21Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius.
22οὐ δυνήσεται θυμὸς ἄδικος δικαιωθῆναι, ἡ γὰρ ροπὴ τοῦ θυμοῦ αὐτοῦ πτῶσις αὐτῷ.
22Corona sapientiæ timor Domini, replens pacem et salutis fructum:
23ἕως καιροῦ ἀνθέξεται μακρόθυμος, καὶ ὕστερον αὐτῷ ἀναδώσει εὐφροσύνη·
23et vidit, et dinumeravit eam: utraque autem sunt dona Dei.
24ἕως καιροῦ κρύψει τοὺς λόγους αὐτοῦ, καὶ χείλη πιστῶν ἐκδιηγήσεται σύνεσιν αὐτοῦ.
24Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat.
25ἐν θησαυροῖς σοφίας παραβολὴ ἐπιστήμης, βδέλυγμα δὲ ἁμαρτωλῷ θεοσέβεια.
25Radix sapientiæ est timere Dominum, et rami illius longævi.
26ἐπεθύμησας σοφίαν διατήρησον ἐντολάς, καὶ Κύριος χορηγήσει σοι αὐτήν.
26In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia.
27σοφία γὰρ καὶ παιδεία φόβος Κυρίου, καὶ ἡ εὐδοκία αὐτοῦ πίστις καὶ πρᾳότης.
27Timor Domini expellit peccatum:
28μὴ ἀπειθήσῃς φόβῳ Κυρίου καὶ μὴ προσέλθῃς αὐτῷ ἐν καρδίᾳ δισσῇ.
28nam qui sine timore est non poterit justificari: iracundia enim animositatis illius subversio illius est.
29μὴ ὑποκριθῇς ἐν στόμασιν ἀνθρώπων καὶ ἐν τοῖς χείλεσί σου πρόσεχε.
29Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis.
30μὴ ἐξύψου σεαυτόν, ἵνα μὴ πέσῃς καὶ ἐπαγάγῃς τῇ ψυχῇ σου ἀτιμίαν, καὶ ἀποκαλύψει Κύριος τὰ κρυπτά σου καὶ ἐν μέσῳ συναγωγῆς καταβαλεῖ σε, ὅτι οὐ προσῆλθες φόβῳ Κυρίου, καὶ ἡ καρδία σου πλήρης δόλου.
30Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.
no verse 31 in this text
31In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ:
no verse 32 in this text
32execratio autem peccatori cultura Dei.
no verse 33 in this text
33Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi.
no verse 34 in this text
34Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi,
no verse 35 in this text
35fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius.
no verse 36 in this text
36Ne sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde.
no verse 37 in this text
37Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis.
no verse 38 in this text
38Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animæ tuæ inhonorationem:
no verse 39 in this text
39et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogæ elidat te:
no verse 40 in this text
40quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.