ΣΕΙΡΑΧ
Chapter 8
Septuagint (Greek Old Te…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Septuagint (Greek Old Testament), second edition
Clementine Vulgate, 1598
1ΜΗ διαμάχου μετὰ ἀνθρώπου δυνάστου, μήποτε ἐμπέσῃς εἰς τὰς χεῖρας αὐτοῦ.
1[Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius.
2μὴ ἔριζε μετὰ ἀνθρώπου πλουσίου, μήποτε ἀντιστήσῃ σου τὴν ὁλκήν· πολλοὺς γὰρ ἀπώλεσε τὸ χρυσίον καὶ καρδίας βασιλέων ἐξέκλινε.
2Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat litem tibi:
3μὴ διαμάχου μετὰ ἀνθρώπου γλωσσώδους καὶ μὴ ἐπιστοιβάσῃς ἐπὶ τὸ πῦρ αὐτοῦ ξύλα.
3multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit et convertit.
4μὴ πρόσπαιζε ἀπαιδεύτῳ, ἵνα μὴ ἀτιμάζωνται οἱ πρόγονοί σου.
4Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna.
5μὴ ὀνείδιζε ἄνθρωπον ἀποστρέφοντα ἀπὸ ἁμαρτίας· μνήσθητι ὅτι πάντες ἐσμὲν ἐν ἐπιτιμίοις.
5Non communices homini indocto, ne male de progenie tua loquatur.
6μὴ ἀτιμάσῃς ἄνθρωπον ἐν γήρᾳ αὐτοῦ, καὶ γὰρ ἐξ ἡμῶν γηράσκουσι.
6Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes in correptione sumus.
7μὴ ἐπίχαιρε ἐπὶ νεκρῷ, μνήσθητι ὅτι πάντες τελευτῶμεν.
7Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt.
8μὴ παρίδῃς διήγημα σοφῶν, καὶ ἐν ταῖς παροιμίαις αὐτῶν ἀναστρέφου· ὅτι παρ᾿ αὐτῶν μαθήσῃ παιδείαν καὶ λειτουργῆσαι μεγιστᾶσι.
8Noli de mortuo inimico tuo gaudere: sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire.
9μὴ ἀστόχει διηγήματος γερόντων, καὶ γὰρ αὐτοὶ ἔμαθον παρὰ τῶν πατέρων αὐτῶν· ὅτι παρ᾿ αὐτῶν μαθήσει σύνεσιν καὶ ἐν καιρῷ χρείας δοῦναι ἀπόκρισιν.
9Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare:
10μὴ ἔκκαιε ἄνθρακας ἁμαρτωλοῦ, μὴ ἐμπυρισθῇς ἐν πυρὶ φλογὸς αὐτοῦ.
10ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela.
11μὴ ἐξαναστῇς ἀπὸ προσώπου ὑβριστοῦ, ἵνα μὴ ἐγκαθίσῃ ὡς ἔνεδρον τῷ στόματί σου.
11Non te prætereat narratio seniorum, ipsi enim didicerunt a patribus suis:
12μὴ δανείσῃς ἀνθρώπῳ ἰσχυροτέρῳ σου· καὶ ἐὰν δανείσῃς, ὡς ἀπολωλεκὼς γίνου.
12quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dare responsum.
13μὴ ἐγγυήσῃ ὑπὲρ δύναμίν σου· καὶ ἐὰν ἐγγυήσῃ, ὡς ἀποτίσων φρόντιζε.
13Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum.
14μὴ δικάζου μετὰ κριτοῦ, κατὰ γὰρ τὴν δόξαν αὐτοῦ κρινοῦσιν αὐτῷ.
14Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo.
15μετὰ τολμηροῦ μὴ πορεύου ἐν ὁδῷ, ἵνα μὴ βαρύνηται κατὰ σοῦ· αὐτὸς γὰρ κατὰ τὸ θέλημα αὐτοῦ ποιήσει, καὶ τῇ ἀφροσύνῃ αὐτοῦ συναπολῇ.
15Noli fœnerari homini fortiori te: quod si fœneraveris, quasi perditum habe.
16μετὰ θυμώδους μὴ ποιήσῃς μάχην καὶ μὴ διαπορεύου μετ᾿ αὐτοῦ τὴν ἔρημον· ὅτι ὡς οὐδὲν ἐν ὀφθαλμοῖς αὐτοῦ αἷμα, καὶ ὅπου οὐκ ἔστι βοήθεια, καταβαλεῖ σε.
16Non spondeas super virtutem tuam: quod si spoponderis, quasi restituens cogita.
17μετὰ μωροῦ μὴ συμβουλεύου, οὐ γὰρ δυνήσεται λόγον στέξαι.
17Non judices contra judicem, quoniam secundum quod justum est judicat.
18ἐνώπιον ἀλλοτρίου μὴ ποιήσῃς κρυπτόν, οὐ γὰρ γινώσκεις τί τέξεται.
18Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries.
19παντὶ ἀνθρώπῳ μὴ ἔκφαινε σὴν καρδίαν, καὶ μὴ ἀναφερέτω σοι χάριν.
19Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum: quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te.
no verse 20 in this text
20Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quæ eis placent.
no verse 21 in this text
21Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet.
no verse 22 in this text
22Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi.]

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.