אִגֶּרֶת יַעֲקֹב 5
Modern Hebrew BibleTranslation
Modern Hebrew Bible
Clementine Vulgate, 1598
1הוי העשירים בכו והילילו על הצרות אשר תבאנה עליכם׃
1Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.
2עשרכם בלה ובגדיכם אכלם עש׃
2Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
3זהבכם וכספכם כסתם חלאה והיתה חלאתם בכם לעדות ואכלה כמו אש את בשרכם אצרתם לכם אוצרות בקץ הימים׃
3Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
4הנה שכר הפעלים אספי קציר שדתיכם אשר עשקתם צעק עליכם וצעקת הקוצרים באה באזני יהוה צבאות׃
4Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.
5התעדנתם בארץ והתענגתם והשמנתם את לבכם כמו ליום טבחה׃
5Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.
6הרשעתם והמתם את הצדיק והוא נענה לא יפתח פיו׃
6Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis.
7לכן אחי דמו והוחילו עד בוא האדון הנה האכר מחכה לטוב תבואת האדמה בהוחילו כי ירד עליה גשם יורה ומלקוש׃
7Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
8כן הוחילו גם אתם ואמצו לבבכם כי קרוב האדון לבא׃
8Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit.
9אחי אל תתאוננו איש על רעהו פן תשפטו הנה השופט עמד לפתח׃
9Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.
10אחי הנביאים אשר דברו בשם יהוה הם יהיו לכם למופת העני והתוחלת׃
10Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.
11הנה מאשרים אנחנו את הסבלים את סבלנות איוב שמעתכם ואת אחרית האדון ראיתם כי רחום וחנון יהוה׃
11Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
12וראש דבר אחי לא תשבעו לא בשמים ולא בארץ ולא בכל שבועה אחרת ויהי הן שלכם הן ולא שלכם לא פן תפלו בידי הדין׃
12Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis.
13כי יצר לאיש בכם הוא יתפלל ואשר ייטב לבו הוא יזמר׃
13Tristatur aliquis vestrum? oret. Æquo animo est? psallat.
14איש כי יחלה בכם יקרא את זקני הקהלה ויתפללו בעדו ויסוכהו שמן בשם יהוה׃
14Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini:
15ותפלת האמונה תושיע את החולה ויהוה יקימנו ואשר חטא יסלח לו׃
15et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.
16התודו עונותיכם איש לפני רעהו והתפללו איש בעד רעהו למען תרפאו כי גדול כח תפלת הצדיק הקרא אל אלהים בחזקה׃
16Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.
17אליהו אנוש אנוש היה כמנו והתפלל תפלה שלא יהיה מטר ולא היה מטר בארץ שלש שנים וששה חדשים׃
17Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.
18וישב ויתפלל והשמים נתנו מטר והארץ הצמיחה את פריה׃
18Et rursum oravit: et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
19אחי כי יתעה איש בכם מן האמת ואיש אחר ישיבנו׃
19Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum:
20ידוע ידע כי המשיב את החוטא מעקשות דרכו הוא יושיע את נפשו ממות ויכסה על המון פשעים׃
20scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.